Suetonius, Caligula
1 immanissima facta augebat atrocitate uerborum. nihil magis in natura sua laudare se ac probare dicebat quam, ut ipsius uerbo utar, ἀδιατρεψίαν, hoc est inuerecundiam. monenti Antoniæ auiæ tamquam parum esset non oboedire: 'memento,' ait, 'omnia mihi et in omnis licere.' trucidaturus fratrem, quem metu uenenorum præmuniri medicamentis suspicabatur: 'antidotum,' inquit, 'aduersus Cæsarem?' relegatis sororibus non solum insulas habere se, sed etiam gladios minabatur. 2 prætorium uirum ex secessu Anticyræ, quam ualitudinis causa petierat, propagari sibi commeatum sæpius desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui tam diu non prodesset elleborum. decimo quoque die numerum puniendorum ex custodia subscribens rationem se purgare dicebat. Gallis Græcisque aliquot uno tempore condemnatis gloriabatur Gallogræciam se subegisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
