Suetonius, Caligula
1 Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere. Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, ad se deduci imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegauit, quod repetisse usum prioris mariti tempore medio uidebatur. alii tradunt adhibitum cenæ nuptiali mandasse ad Pisonem contra accumbentem: 'noli uxorem meam premere,' statimque e conuiuio abduxisse secum ac proximo die edixisse: matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et Augusti. 2 Lolliam Paulinam, C. Memmio consulari exercitus regenti nuptam, facta mentione auiæ eius ut quondam pulcherrimæ, subito ex prouincia euocauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique missam fecit interdicto cuiusquam in perpetuum coitu. 3 Cæsoniam neque facie insigni neque ætate integra matremque iam ex alio uiro trium filiarum, sed luxuriæ ac lasciuiæ perditæ, et ardentius et constantius amauit, ut sæpe chlamyde peltaque et galea ornatam ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero etiam nudam. uxorio nomine dignatus est †quam enixam, uno atque eodem die professus et maritum se eius et patrem infantis ex ea natæ. 4 infantem autem, Iuliam Drusillam appellatam, per omnium dearum templa circumferens Mineruæ gremio imposuit alendamque et instituendam commendauit. nec ullo firmiore indicio sui seminis esse credebat quam feritatis, quæ illi quoque tanta iam tunc erat, ut infestis digitis ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
