Suetonius, Caligula
1 Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt. Compluribus cognominibus adsumptis—nam et 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater exercituum' et 'optimus maximus Cæsar' uocabatur—cum audiret forte reges, qui officii causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis, exclamauit: εἷσ κοίρανοσ ἔστω, εἷσ βασιλεύς. nec multum afuit quin statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam conuerteret. 2 uerum admonitus et principum et regum se excessisse fastigium, diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit; datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte præclara, inter quæ Olympii Iouis, apportarentur e Græcia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque æde Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens sæpe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat; et quidam eum Latiarem Iouem consalutarunt. 3 templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et excogitatissimas hostias instituit. in templo simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur. magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus comparabant. hostiæ erant phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicæ, meleagrides, phasianæ, quæ generatim per singulos dies immolarentur. 4 et noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac præbens in uicem aurem, modo clarius nec sine iurgiis. nam uox comminantis audita est: ἤ μ' ἀνάειρ' ἢ ἐγὼ σέ, donec exoratus, ut referebat, et in contubernium ultro inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso Palatium Capitoliumque coniunxit. mox, quo propior esset, in area Capitolina nouæ domus fundamenta iecit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
