Suetonius, Caligula
1 Nouum præterea atque inauditum genus spectaculi excogitauit. nam Baiarum medium interuallum †Puteolanas moles, trium milium et sescentorum fere passuum spatium, ponte coniunxit contractis undique onerariis nauibus et ordine duplici ad anchoras conlocatis superiectoque terreno ac derecto in Appiæ uiæ formam. 2 per hunc pontem ultro citro commeauit biduo continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea corona et cætra et gladio aureaque chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, præ se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante prætorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum. 3 scio plerosque existimasse talem a Gaio pontem excogitatum æmulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquanto angustiorem Hellespontum contabulauerit; alios, ut Germaniam et Britanniam, quibus imminebat, alicuius inmensi operis fama territaret. sed auum meum narrantem puer audiebam, causam operis ab interioribus aulicis proditam, quod Thrasyllus mathematicus anxio de successore Tiberio et in uerum nepotem proniori affirmasset non magis Gaium imperaturum quam per Baianum sinum equis discursurum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
