Suetonius, Diuus Augustus
1 Supremo die identidem exquirens, an iam de se tumultus foris esset, petito speculo capillum sibi comi ac malas labantes corrigi præcepit et admissos amicos percontatus, ecquid iis uideretur minimum uitæ commode transegisse, adiecit et clausulam: ἐπεὶ δὲ πάνυ καλῶς πέπαισται, δότε κρότον καὶ πάντες ἡμᾶς μετὰ χαρᾶς προπέμψατε. omnibus deinde dimissis, dum aduenientes ab urbe de Drusi filia ægra interrogat, repente in osculis Liuiæ et in hac uoce defecit: 'Liuia, nostri coniugii memor uiue, ac uale!' sortitus exitum facilem et qualem semper optauerat. 2 nam fere quotiens audisset cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et suis εὐθανασίαν similem—hoc enim et uerbo uti solebat —precabatur. unum omnino ante efflatam animam signum alienatæ mentis ostendit, quod subito pauefactus a quadraginta se iuuenibus abripi questus est. id quoque magis præsagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites prætoriani extulerunt eum in publicum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
