Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Diuus Augustus

lib. 1, cap. 97

1 Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitasque post mortem euidentissimis ostentis præcognita est. cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia conderet, aquila eum sæpius circumuolauit transgressaque in uicinam ædem super nomen Agrippæ ad primam litteram sedit; quo animaduerso uota, quæ in proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit: nam se, quanquam conscriptis paratisque iam tabulis, negauit suscepturum quæ non esset soluturus. 2 sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptione statuæ eius prima nominis littera effluxit; responsum est, centum solos dies posthac uicturum, quem numerum C littera notaret, futurumque ut inter deos referretur, quod æsar, id est reliqua pars e Cæsaris nomine, Etrusca lingua deus uocaretur. 3 Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et Beneuentum usque prosecuturus, cum interpellatores aliis atque aliis causis in iure dicendo detinerent, exclamauit, quod et ipsum mox inter omina relatum est: non, si omnia morarentur, amplius se posthac Romæ futurum; atque itinere incohato Asturam perrexit et inde præter consuetudinem de nocte ad occasionem auræ euectus causam ualitudinis contraxit ex profluuio alui.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑