Suetonius, Diuus Augustus
1 Quin et bellorum omnium euentus ante præsensit. contractis ad Bononiam triumuirorum copiis aquila tentorio eius supersedens duos coruos hinc et inde infestantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, atque exitum præsagiente. Philippos Thessalus quidam de futura uictoria nuntiauit auctore Diuo Cæsare, cuius sibi species itinere auio occurrisset. 2 Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem rei diuinæ apparatum abstulissent, constitit inter haruspices, quæ periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent; neque aliter euenit. pridie quam Siciliensem pugnam classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari exiliuit et ad pedes iacuit. apud Actium descendenti in aciem asellus cum asinario occurrit: homini Eutychus, bestiæ Nicon erat nomen; utriusque simulacrum æneum uictor posuit in templo, in quod castrorum suorum locum uertit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
