Suetonius, Diuus Augustus
1 Peregrinarum cærimoniarum sicut ueteres ac præceptas reuerentissime coluit, ita ceteras contemptui habuit. namque Athenis initiatus, cum postea Romæ pro tribunali de priuilegio sacerdotum Atticæ Cereris cognosceret et quædam secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona circumstantium solus audiit disceptantes. at contra non modo in peragranda Ægypto paulo deflectere ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudæam præteruehens apud Hierosolymam non supplicasset, conlaudauit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
