Suetonius, Diuus Augustus
1 ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiæ facillime refutauit et præsentis et posteræ uitæ castitate; item lautitiarum inuidiam, cum et Alexandria capta nihil sibi præter unum murrinum calicem ex instrumento regio retinuerit et mox uasa aurea assiduissimi usus conflauerit omnia. circa libidines hæsit, postea quoque, ut ferunt, ad uitiandas uirgines promptior, quæ sibi undique etiam ab uxore conquirerentur. aleæ rumorem nullo modo expauit lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex ac præterquam Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus. 2 nec id dubium est. autographa quadam epistula: 'cenaui,' ait, 'mi Tiberi, cum isdem; accesserunt conuiuæ Vinicius et Silius pater. inter cenam lusimus geronticos et heri et hodie; talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat uniuersos, qui Venerem iecerat.' 3 et rursus aliis litteris: 'nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus; lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus. frater tuus magnis clamoribus rem gessit; ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis detrimentis præter spem paulatim retractum est. ego perdidi uiginti milia nummum meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo plerumque. nam si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem quod cuique donaui, uicissem uel quinquaginta milia. sed hoc malo; benignitas enim mea me ad cælestem gloriam efferet.' scribit ad filiam: 4 'misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis conuiuis dederam, si uellent inter se inter cenam uel talis uel par impar ludere.'
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
