Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Diuus Augustus

lib. 1, cap. 65

1 sed lætum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit. Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas relegauit; C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliæ defunctis. tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in foro lege curiata; ex quibus Agrippam breui ob ingenium sordidum ac ferox abdicauit seposuitque Surrentum. 2 Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum tulit. nam C. Lucique casu non adeo fractus, de filia absens ac libello per quæstorem recitato notum senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu præ pudore, etiam de necanda deliberauit. certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem fuisse. 3 relegatæ usum uini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam libero seruoque nisi se consulto permisit, et ita ut certior fieret, qua is ætate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus corporis notis uel cicatricibus. post quinquennium demum ex insula in continentem lenioribusque paulo condicionibus transtulit eam. nam ut omnino reuocaret, exorari nullo modo potuit, deprecanti sæpe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus. 4 ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique uetuit. Agrippam nihilo tractabiliorem, immo in dies amentiorem in insulam transportauit sæpsitque insuper custodia militum. cauit etiam s.c. ut eodem loci in perpetuum contineretur. atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens proclamare etiam solebat: αἴθʼ ὄφελον ἄγαμός τʼ ἔμεναι ἄγονός τʼ ἀπολέσθαι nec aliter eos appellare quam tris uomicas ac tria carcinomata sua.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑