Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Diuus Augustus

lib. 1, cap. 3

1 C. Octauius pater a principio ætatis et re et existimatione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores operasque campestres proditum; amplis enim innutritus opibus honores et adeptus est facile et egregie administrauit. ex prætura Macedoniam sortitus fugitiuos, residuam Spartaci et Catilinæ manum, Thuringum agrum tenentis in itinere deleuit, negotio sibi in senatu extra ordinem dato. 2 prouinciæ præfuit non minore iustitia quam fortitudine; namque Bessis ac Thracibus magno proelio fusis ita socios tractauit, ut epistulæ M. Ciceronis extent, quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secunda fama proconsulatum Asiæ administrantem hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis uicinum suum Octauium.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑