Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Diuus Augustus

lib. 1, cap. 29

1 publica opera plurima extruxit, e quibus uel præcipua: forum cum æde Martis Vltoris, templum Apollinis in Palatio, ædem Tonantis Iouis in Capitolio. fori extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quæ uidebatur non sufficientibus duobus etiam tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta Martis æde publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent. 2 ædem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto uouerat; sanxit ergo, ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, prouincias cum imperio petituri hinc deducerentur, quique uictores redissent, huc insignia triumphorum conferrent. 3 templum Apollinis in ea parte Palatinæ domus excitauit, quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca Latina Græcaque, quo loco iam senior sæpe etiam senatum habuit decuriasque iudicum recognouit. Tonanti Ioui ædem consecrauit liberatus periculo, cum expeditione Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur præstrinxisset seruumque prælucentem exanimasset. 4 quædam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiæ et Octauiæ theatrumque Marcelli. sed et ceteros principes uiros sæpe hortatus est, ut pro facultate quisque monimentis uel nouis uel refectis et excultis urbem adornarent. 5 multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo ædes Herculis Musarum, a L. Cornificio ædes Dianæ, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco ædes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑