Suetonius, Diuus Augustus
1 Tumultus posthac et rerum nouarum initia coniurationesque complures, prius quam inualescerent indicio detectas, compressit alias alio tempore: Lepidi iuuenis, deinde Varronis Murenæ et Fanni Cæpionis, mox M. Egnati, exin Plauti Rufi Lucique Pauli progeneri sui, ac præter has L. Audasi falsarum tabularum rei ac neque ætate neque corpore integri, item Asini Epicadi ex gente Parthina ibridæ, ad extremum Telephi, mulieris serui nomenculatoris. nam ne ultimæ quidem sortis hominum conspiratione et periculo caruit. 2 Audasius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis, quibus continebantur, rapere ad exercitus, Telephus quasi debita sibi fato dominatione et ipsum et senatum adgredi destinarant. quin etiam quondam iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro uenatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum; nihil enim exprimi quæstione potuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
