Suetonius, Diuus Augustus
1 per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis ueneratus est consultusque, num et Ptolemæum inspicere uellet, regem se uoluisse ait uidere, non mortuos. 2 Ægyptum in prouinciæ formam redactam ut feraciorem habilioremque annonæ urbicæ redderet, fossas omnis, in quas Nilus exæstuat, oblimatas longa uetustate militari opere detersit. quoque Actiacæ uictoriæ memoria celebratior et in posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic quinquennales constituit et ampliato uetere Apollinis templo locum castrorum, quibus fuerat usus, exornatum naualibus spoliis Neptuno ac Marti consecrauit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
