Suetonius, Diuus Augustus
1 M. Antonii societatem semper dubiam et incertam reconciliationibusque uariis male focilatam abrupit tandem, et quo magis degenerasse eum a ciuili more approbaret, testamentum, quod is Romæ etiam de Cleopatra liberis inter heredes nuncupatis reliquerat, aperiundum recitandumque pro contione curauit. 2 remisit tamen hosti iudicato necessitudines amicosque omnes atque inter alios C. Sosium et T. Domitium tunc adhuc consules. Bononiensibus quoque publice, quod in Antoniorum clientela antiquitus erant, gratiam fecit coniurandi cum tota Italia pro partibus suis. nec multo post nauali proelio apud Actium uicit in serum dimicatione protracta, ut in naue uictor pernoctauerit. 3 ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione præmia et missionem poscentium, quos ex omni numero confecta uictoria Brundisium præmiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis conflictatus, primo inter promunturia Peloponensi atque Ætoliæ, rursus circa montes Ceraunios utrubique parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua uehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto; nec amplius quam septem et uiginti dies, donec †ad desideria militum ordinarentur, Brundisii commoratus, Asiæ Syriæque circuitu Ægyptum petit obsessaque Alexandrea, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, breui potitus est. 4 et Antonium quidem seras condiciones pacis temptantem ad mortem adegit uiditque mortuum. Cleopatræ, quam seruatam triumpho magno opere cupiebat, etiam psyllos admouit, qui uenenum ac uirus exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur. ambobus communem sepulturæ honorem tribuit ac tumulum ab ipsis incohatum perfici iussit. 5 Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, simulacro Diui Iuli, ad quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit. item Cæsarionem, quem ex Cæsare patre Cleopatra concepisse prædicabat, retractum e fuga supplicio adfecit. reliquos Antonii reginæque communes liberos non secus ac necessitudine iunctos sibi et conseruauit et mox pro condicione cuiusque sustinuit ac fouit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
