Quintilianus, Institutio oratoria
1 his fere, quæ in proximos quinque libros collata sunt, ratio inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per omnes numeros penitus cognoscere ad summam scientiæ necessarium est, ita incipientibus brevius ac simplicius tradi magis convenit. 2 aut enim difficultate institutionis tam numerosæ atque perplexæ deterreri solent, aut eo tempore, quo præcipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si hæc sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant. 3 unde existimant accidisse ut, qui diligentissimi artium scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint. via tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita. eligat itaque peritus ille præceptor ex omnibus optima et tradat ea demum in præsentia quæ placet, remota refutandi cetera mora. sequentur enim discipuli, quo duxeris. 4 mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio. iidem primo solum iter credant esse in quod inducentur, mox illud cognituri etiam optimum. sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia quæ scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt. 5 itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam, cum iudicaris, docere, præcipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quæ si is qui instituitur non repugnaverit, pronum ad cetera habiturus est cursum. 6 nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et artem et virtutem esse; materiam eius res omnes de quibus dicendum esset; eas in tribus fere generibus, demonstrativo, deliberative, iudicialique reperiri; orationem porro omnem constare rebus et verbis; in rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utroque collocationem, quæ memoria conplecteretur, actio commendaret. oratoris officium docendi, 7 movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. nam delectationem, quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere. 8 quæstiones alias infinitas, alias finitas quæ personis, temporibus, locis continerentur. in omni porro materia tria esse quærenda, an sit, quid sit, quale sit. his adiiciebamus demonstrativam laude ac vituperatione constare. in ea quæ ab ipso de quo diceremus, quæ post eum acta essent, intuendum. hoc opus tractatu honestorum utiliumque constare. 9 suasoriis accedere tertiam partem ex coniectura, possetne fieri et an esset futurum de quo deliberaretur. hic præcipue diximus spectandum, quis, apud quem, quid diceret. iudicialium causarum alias in singulis, alias in pluribus controversiis consistere, et in quibusdam intentionem modo stature facere, modo depulsionem; depulsionem porro omnem infitiatione duplici, factumne et an hoc factum esset, præterea defensione ac translatione constare. 10 quæstionem aut ex scripto esse aut ex facto; facto, de rerum fide, proprietate, qualitate; scripto, de verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum tum actionum inspici soleat, quæ aut scripti et voluntatis aut ratiocinativa aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie continentur. 11 in omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri. 12 his argumentandi et adficiendi locos et quibus generibus concitari, placari, resolvi iudices oporteret, adiecimus. accessit ratio divisionis. credere modo qui discet velit materiam quandam variam esse, et in qua multa etiam sine doctrina præstare debeat per se ipsa natura, ut hæc de quibus dixi non tam inventa a præceptoribus quam cum fierent observata esse videantur. 13 plus exigunt laboris et curæ quæ sequuntur. hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnes oratores convenit, difficillimam. nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem: diserto satis putat dicere quæ oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi. 14 quæ virtus si usque ad eum in nullo reperta est, ac ne in ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his et in prioribus eam desideratam, quia difficillima fuit. et Marcus Tullius inventionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat, 15 eloquentiam oratoris, ideoque præcipue circa præcepta partis huius laboravit. quod eum merito fecisse etiam ipso rei, de qua loquimur, nomine palam declaratur. eloqui enim est omnia, quæ mente conceperis, promere atque ad audientes perferre; sine quo supervacua sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam suam hærenti. 16 hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum, hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis ætas consumitur, hoc maxime orator oratore præstantior, hoc genera ipsa dicendi alia alia potiora. 17 neque enim Asiani aut quocunque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non collocaverunt neque, quos aridos vocamus, stulti aut in causis cæci fuerunt; sed his iudicium in eloquendo ac modus, illis vires defuerunt, ut appareat in hoc et vitium et virtutem esse dicendi. 18 non ideo tamen sola est agenda cura verborum. occurram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus apprehensuris hanc confessionem meam, resistam iis qui, omissa rerum (qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur non cum adfectatur. 19 corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex iisdem his speciem accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa sunt; at eadem si quis volsa atque fucata muliebriter comat, foedissima sint ipso formæ labore. 20 et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Græco versu testatum est, auctoritatem; at muliebris et luxuriosus non corpus exornat, sed detegit mentem. similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quæ illo verborum habitu vestiantur. curam ergo verborum, rerum volo esse sollicitudinem. 21 nam plerumque optima rebus cohærent et cernuntur suo lumine; at nos quærimus illa, tanquam lateant semper seque subducant. ita nunquam putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex aliis locis petimus et inventis vim adferimus. 22 maiore animo aggredienda eloquentia est, quæ si toto corpore valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere. sed evenit plerumque ut in hac diligentia deterior etiam fiat oratio, primum, 23 quia sunt optima minime arcessita et simplicibus atque ab ipsa veritate profectis similia. nam illa, quæ curam fatentur et ficta atque composita videri etiam volunt, nec gratiam consequuntur et fidem amittunt propter id quod sensus obumbrantur et velut læto gramine sata strangulantur. 24 nam et quod recte dici potest circumimus amore verborum et quod satis dictum est repetimus et quod uno verbo patet pluribus oneramus et pleraque significare melius putamus quam dicere. quid quod nihil iam proprium placet, dum parum creditur disertum quod et alius dixisset? 25 A corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio. atqui satis aperte Cicero præceperat, in dicendo vitium vel maximum esse a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere. 26 sed ille est durus atque ineruditus; nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quærimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohærentium virtus; quæ ut propria sint et dilucida et ornata et apte collocentur, si tota vita laborandum est, omnis studiorum fructus amissus est. 27 atqui plerosque videas hærentes circa singula et dum inveniunt et dum inventa ponderant ac dimetiuntur. quod si idcirco fieret ut semper optimis uterentur, abominanda tamen hæc infelicitas erat, quæ et cursum dicendi refrenat et calorem cogitationis extinguit mora et diffidentia. 28 miser enim et, ut sic dicam, pauper orator est qui nullum verbum æquo animo perdere potest. sed ne perdet quidem, qui rationem loquendi primum cognoverit, tum lectione multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit et huic adhibuerit artem collocandi, deinde hæc omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper in promptu sint et ante oculos. 29 namque ei qui id fecerit simul res cum suis nominibus occurrent. sed opus est studio præcedente et acquisita facultate et quasi reposita. namque ista quærendi, iudicandi, comparandi anxietas, dum discimus, adhibenda est, non dum dicimus. alioqui sicut, qui patrimonium non pararunt, sub diem quærunt, ita in oratione, qui non satis laboravit. 30 sin præparata dicendi vis fuerit, erunt in officio, non ut requisita respondere, sed ut semper sensibus inhærere videantur atque eos ut umbra corpus sequi. 31 sed in hac ipsa cura est aliquid satis. nam cum Latina, significantia, ornata, cum apte sunt collocata, quid amplius laboremus? quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis pæne syllabis commoriendi, qui etiam, cum optima sunt reperta, quærunt aliquid quod sit magis antiquum, remotum, inopinatum, nec intelligunt iacere sensus in oratione, in qua verba laudantur. 32 sit igitur cura elocutionis quam maxima, dum sciamus tamen nihil verborum causa esse faciendun, cum verba ipsa rerum gratia sint reperta; quorum ea sunt maxime probabilia, quæ sensum animi nostri optime promunt atque in animis iudicum quod nos volumus efficiunt. 33 ea debent præstare sine dubio et admirabilem et iucundam orationem, verum admirabilem non sic, quomodo prodigia miramur, et iucundam non deformi voluptate sed cum laude ac dignitate coniuncta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
