Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 6, cap. pr

1 hæc, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime pæne etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam; respiciens tamen illam curam meæ voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar ut, si me, quod æquum et optabile fuit, fata intercepissent, præceptore tamen patre uteretur. 2 at me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meæ mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret. illum enim, de quo summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi. 3 quid nunc agam? aut quem ultra esse usum mei, diis repugnantibus, credam? nam ita forte accidit, ut eum quoque librum, quem de causis corruptæ eloquentiæ emisi, iam scribere aggressus ictu simili ferirer. nonne igitur optimum fuit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super immaturum funus consumpturis viscera mea flammis iniicere neque hanc impiam vivacitatem novis insuper curis fatigare? 4 quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quæ nondum expleto ætatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit? 5 ego vel hoc uno malo sic eram adflictus, ut me iam nulla fortuna posset efficere felicem. nam cum omni virtute, quæ in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum ætate tam puellari, præsertim meæ comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis. 6 liberis tamen superstitibus et, quod nefas erat, sed optabat ipsa, me salvo maximos cruciatus præcipiti via effugit. mihi filius minor quintum egressus annum prior alterum ex duobus eruit lumen. 7 non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas volo, utinamque esset ratio minuendi. sed dissimulare qui possum, quid ille gratiæ in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidæ et (quod scio vix posse credi) iam tum altæ mentis ostenderit; qualis amorem quicunque alienus infans mereretur. 8 illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunæ fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviæ educanti, me omnibus, qui sollicitare illas ætates solent, anteferret. 9 quapropter illi dolori, quem ex matre optima atque omnem laudem supergressa paucos ante menses ceperam, gratulor. minus enim est, quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est. 10 una post hæc Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio. non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum ætatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat. iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil præstantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt præceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quæ spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur. 11 etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracunque lingua, tanquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. sed hæ spes adhuc; illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensium octo valetudinem tulit! ut me in supremis consolatus est! quam etiam deficiens iamque non noster ipsum ilium alienatæ mentis errorem circa scholas ac litteras habuit! 12 tuosne ego, o meæ spes inanes, labentes oculos, tuum fugientem spiritum vidi? tuum corpus frigidum exsangue complexus animam recipere auramque communem haurire amplius potui, dignus his cruciatibus, quos fero, 13 dignus his cogitationibus? tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum prius admotum, te avunculo prætori generum destinatum, te omnium spes avitæ eloquentiæ candidatum, superstes parens tantum ad poenas, amisi ? Et si non cupido lucis, certe patientia vindicet te reliqua mea ætate. nam frustra mala omnia ad crimen fortunate relegamus. 14 nemo nisi sua culpa diu dolet. sed vivimus, et aliqua vivendi ratio quærenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt. si quando tamen ita resederit præsens impetus, ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim moræ veniam. quis enim dilata studia miretur, quæ potius non abrupta esse mirandum est? tum , si qua fuerint minus effecta iis, 15 quæ levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunæ remittantur, quæ, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non exstinxerit, debilitavit tamen. sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere. nihil enim sibi adversus me reliquit et infelicem quidem, sed certissimam tamen attulit mihi ex his malis securitatem. 16 boni autem consulere nostrum laborem vel propter hoc æquum est, quod in nullum iam proprium usum perseveramus, sed omnis hæc cura alienas utilitates (si modo quid utile scribimus) spectat. nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus aliis præparabamus, aliis relinquemus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑