Quintilianus, Institutio oratoria
1 fuerunt et clari quidem auctores, quibus solum videretur oratoris officium docere; namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro dignum arbitrabantur; 2 plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque præcipuum crederent opus, sua confirmare et quæ ex adverso proponerentur refutare. 3 utrumcunque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quia toto hæc sola tractantur; quibus sane et ea, quæ de iudicialibus causis iam dicta sunt, serviunt. 4 nam neque prooemii neque narrationis est alius usus, quam ut iudicem huic præparent; et status nosse atque ea, de quibus supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi ad hanc perveniremus. 5 denique ex quinque quas iudicialis materiæ fecimus partibus, quæcunque alia potest aliquando necessaria causæ non esse; lis nulla est, cui probatione opus non sit. eius præcepta sic optime divisuri videmur, ut prius, quæ in commune ad omnes quæstiones pertinent, ostendamus; deinde, quæ in quoque causæ genere propria sint, exsequamur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
