Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 12, cap. pr

1 ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam. cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere potuissem, quanto me premi ferens sentio, maturius consuluissem vires meas. sed initio pudor omittendi, quæ promiseram, tenuit; mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quæ iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi. 2 quare nunc quoque, licet maior quam unquam moles premat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. fefellit autem quod initium a parvis ceperamus. mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata præcipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus. 3 iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque temptatam ingressi sumus, rarus, qui tam procul a portu recessisset, reperiebatur. postquam vero nobis ille, quem instituebamus, orator a dicendi magistris dimissus aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiæ penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus. 4 nunc cælum undique et undique pontus. unum modo in illa immensa vastitate cernere videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instructa nave hoc mare ingressus, contrahit vela inhibetque remos et de ipso demum genere dicendi, quo sit usurus perfectus orator, satis habet dicere. at nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et adsignabit officia. ita nec antecedentem consequi possumus, et longius eundum est, ut res feret. probabilis tamen cupiditas honestorum et velut tutioris audentiæ est temptare, quibus paratior venia est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑