Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 1, cap. pr

1 post impetratam studiis meis quietem, quæ per viginti annos erudiendis iuvenibus impenderam, cum a me quidam familiariter postularent, ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguæ clarissimos non ignorabam multa, quæ ad hoc opus pertinerent, diligentissime scripta posteris reliquisse. 2 sed qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meæ deprecationis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod inter diversas opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio; ut mihi si non inveniendi nova at certe iudicandi de veteribus iniungere laborem non iniuste viderentur. 3 quamvis autem non tam me vinceret præstandi, quod exigebatur, fiducia quam negandi verecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne vulgarem viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem. 4 nam ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt, ita sunt exorsi, quasi perfectis omni alio genere doctrinæ summam in eloquentia manum imponerent, sive contemnentes tanquam parva, quæ prius discimus, studia, sive non ad suum pertinere officium opinati, quando divisæ professionum vices essent, seu, quod proximum vero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias procul tamen ab ostentatione positas; ut operum fastigia spectantur, latent fundamenta. 5 ego , cum existimem nihil arti oratoriæ alienum, sine quo fieri non posse oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi præcedentibus initiis perveniri, ad minora illa, sed quæ si negligas, non sit maioribus locus, demittere me non recusabo; nec aliter, quam si mihi tradatur educandus orator, studia eius formare ab infantia incipiam. Quod opus, Marcelle Victori, tibi dicamus; 6 quem, cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore flagrantem, non propter hæc modo (quamquam sint magna) dignissimum hoc mutuæ inter nos caritatis pignore iudicabamus; sed quod erudiendo Getæ tuo, cuius prima ætas manifestum iam ingenii lumen ostendit, non inutiles fore libri videbantur, quos ab ipsis dicendi velut incunabulis, per omnes, quæ modo aliquid oratori futuro conferant, artis ad summam eius operis perducere destinabamus; 7 atque eo magis, quod duo iam sub nomine meo libri ferebantur artis rhetoricæ neque editi a me neque in hoc comparati. namque alterum sermonem per biduum habitum pueri, quibus id præstabatur, exceperant; alterum pluribus sane diebus, quantum notando consequi potuerant, interceptum boni iuvenes, sed nimium amantes mei, temerario editionis honore vulgaverant. 8 quare in his quoque libris erunt eadem aliqua, multa mutata, plurima adiecta, omnia vero compositiora et, quantum nos poterimus, elaborata. 9 oratorem autem instituimus illum perfectum, qui esse nisi vir bonus non potest; ideoque non dicendi modo eximiam in eo facultatem sed omnes animi virtutes exigimus. 10 neque enim hoc concesserim, rationem rectæ honestæque vitæ (ut quidam putaverunt) ad philosophos relegandam, cum vir ille vere civilis et publicarum privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto quam orator. 11 quare , tametsi me fateor usurum quibusdam, quæ philosophorum libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere. 12 an , si frequentissime de iustitia, fortitudine, temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex his incidat quæstio, eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicunque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse præcipuas? 13 fueruntque hæc, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta natura sic officio quoque copulata, ut iidem sapientes atque eloquentes haberentur. scidit deinde se studium, atque inertia factum est, ut artes esse plures viderentur. nam ut primum lingua esse coepit in quæstu institutumque eloquentiæ bonis male uti, curam morum, qui diserti habebantur, reliquerunt. 14 ea vero destituta infirmioribus ingeniis velut prædæ fuit. inde quidam, contempto bene dicendi labore, ad formandos animos statuendasque vitæ leges regressi partem quidem potiorem, si dividi posset, retinuerunt; nomen tamen sibi insolentissimum arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiæ vocarentur, quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicæ clarissime versati sibi unquam vindicare sunt ausi. facere enim optima quam promittere maluerunt. 15 ac veterum quidem sapientiæ professorum multos et honesta præcepisse et, ut præceperint, etiam vixisse, facile concesserim; nostris vero temporibus sub hoc nomine maxima in plerisque vitia latuerunt. non enim virtute ac studiis, ut haberentur philosophi, laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus prætendebant. 16 hæc autem, quæ velut propria philosophiæ asseruntur, passim tractamus omnes. quis enim non de iusto, æquo ac bono, modo non et vir pessimus, loquitur? quis non etiam rusticorum aliqua de causis naturalibus quærit? nam verborum proprietas ac differentia omnibus, qui sermonem curæ habent, debet esse communis. 17 sed ea et sciet optime et eloquetur orator; qui si fuisset aliquando perfectus, non a philosophorum scholis virtutis præcepta peterentur. nunc necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriæ artis, meliorem præsertim, occupaverunt, et velut nostrum reposcere; non ut nos illorum utamur inventis, sed ut illos alienis usos esse doceamus. 18 sit igitur orator vir talis, qualis vere sapiens appellari possit; nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quanquam sunt qui dissentiant, satis non est) sed etiam scientia et omni facultate dicendi, qualis fortasse nemo adhuc fuerit; 19 sed non ideo minus nobis ad summa tendendum est; quod fecerunt plerique veterum, qui, etsi nondum quemquam sapientem repertum putabant, præcepta tamen sapientiæ tradiderant. 20 nam est certe aliquid consummata eloquentia, neque ad eam pervenire natura humani ingenii prohibet. quod si non contingat, altius tamen ibunt, qui ad summa nitentur, quam qui, præsumpta desperatione quo velint evadendi, protinus circa ima substiterint. 21 quo magis impetranda erit venia, si ne minora quidem illa, verum operi, quod instituimus, necessaria præteribo. nam liber primus ea, quæ sunt ante officium rhetoris, continebit. secundo prima apud rhetorem elementa et quæ de ipsa rhetorices substantia quæruntur tractabimus. 22 quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur. unus accedet, in quo nobis orator ipse informandus est, ubi, qui mores eius, quæ in suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiæ genus, quis agendi debeat esse finis, quæ post fine studia, quantum nostra valebit infirmitas, disseremus. 23 his omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quæ non eorum modo scientia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et (ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiæ possit. 24 nam plerumque nudæ illæ artes nimia subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt: quæ ut esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt. 25 ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter omnia demonstraturi. nam si quantum de quaque re dici potest persequamur, finis operis non reperietur. 26 illud tamen in primis testandum est, nihil præcepta atque artes valere nisi adiuvante natura. quapropter ei, cui deerit ingenium, non magis hæc scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus terris. 27 sunt et alia ingenita cuique adiumenta, vox, latus patiens laboris, valetudo, constantia, decor; quæ si modica obtigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnunquam ita desunt, ut bona etiam ingenii studiique corrumpant; sicut et hæc ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi, legendi, dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑