Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 7, cap. 9

1 amphiboliæ species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum pauca; aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis. 2 singula adferunt errorem, cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est ( ὁμωνυμία dicitur), ut gallus, avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet, incertum est; et Aiax, Telamonius an Oilei filius. verba quoque quædam diversos intellectus habent, ut cerno. 3 quæ ambiguitas plurimis modis accidit. unde fere lites, præcipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam de hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quæritur. 4 alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptæ sane cavillationis, ex qua tamen Græci controversias ducunt: inde enim αὐλητρίς illa vulgata, cum quæritur, utrum aula, quæ ter ceciderit, an tibicina, si ceciderit, debeat publicari. 5 tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum. 6 sic apud Græcos contendunt Λέων et Πανταλέων , cum scriptura dubia est, bona omnia Λέοντι an bona Πανταλέοντι relicta sint. in coniunctis plus ambiguitatis est. fit autem per casus, ut aio te, Æacida, Romanos sincere posse. 7 Per collocationem, ubi dubium est, quid quo referri oporteat, ac frequentissime, cum quidem medium est, cum utrinque possit trahi, ut de Troilo Vergilius, lora tenens tamen. hic , utrum teneat tamen lora an, quamvis teneat, tamen trahatur, quæri potest. unde controversia illa, 8 testamento quidam iussit poni statuam auream hastam tenentem. quæritur , statua hastam tenens aurea esse debeat an hasta esse aurea in statua alterius materiæ? fit per flexum idem magis: quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles. sæpe , 9 utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit, in dubio est: unde et controversia, heres meus uxori meæ dare damnas esto argenti quod elegerit pondo centum. uter eligat, quæritur. verum id, quod ex his primum est, mutatione casuum, sequens divisione verborum aut translatione emendatur, tertium adiectione. 10 accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, Lachetem audivi percussisse Demean. fiat a Lachete percussum Demean. sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia. cælo decurrit aperto: utrum per apertum cælum, an cum apertum esset. 11 divisio respiratione et mora constat: statuam, deinde auream hastam; vel statuam auream, deinde hastam. adiectio talis est, argentum, quod elegerit ipse, ut heres intelligatur, vel ipsa, ut uxor. adiectione facta amphibolia, qualis sit, Nos flentes illos deprehendimus, detractione solvetur. 12 pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum est ambiguum. heres meus dare illi damnas esto omnia sua. in quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio; is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, præsertim cum ille Q. Scævolam sibi minorem natu generum prætulisset. nam sibi et ad socerum referri et ad Fannium potest. 13 productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc, Cato . aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo. Plurimæ præterea sunt aliæ species, quas persequi nihil necesse est. 14 nec refert, quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est. ideoque frustra præcipitur, ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere. nam , si id fieri potest, amphibolia non est. amphiboliæ autem omnis erit in his quæstio; 15 aliquando, uter sit secundum naturam magis sermo, semper, utrum sit æquius, utrum is, qui scripsit ac dixit, voluerit. quarum in utramque partem satis ex his, quæ de coniectura et qualitate diximus, præceptum est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑