Quintilianus, Institutio oratoria
1 omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum. quæ mihi separandi ratio hæc fuit prima, quod sunt pæne ex illis inartificialibus; cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulæ, rumores, testes; nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur; 2 altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia, ubi ilia sunt, quæstio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest; sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent. 3 dividuntur autem in has duas primas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quæ necessaria sunt, alia quæ non necessaria. Priora illa sunt quæ aliter habere se non possunt, quæ Græci vocant τεκμήρια, quia sunt ἄλυτα σημεῖα, quæ mihi vix pertinere ad præcepta artis videntur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est. 4 id autem accidit, cum quid aut necesse est fieri factumve esse aut omnino non potest fieri vel esse factum; quo in causis posito non est lis facti. hoc genus per omnia tempora perpendi solet. 5 nam et coisse eam cum viro, quæ peperit, quod est præteriti, et fluctus esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori, cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est. nec fieri potest, ut ibi messis sit, ubi satum non est, ut quis Romæ sit, cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus, qui sine cicatrice est. 6 sed quædam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui spirat, et spirare qui vivit. quædam in contrarium non recurrent; nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur. 7 quare potest et coisse cum viro, quæ non peperit, et non esse ventus in mari, cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse, qui perit. ac similiter satum fuisse potest, ubi non fuit messis, nec fuisse Romæ, qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus, qui habet cicatricem. 8 alia sunt signa non necessaria, quæ εἰκότα Græci vocant; quæ etiamsi ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuncta ceteris plurimum valent. 9 signum vocatur, ut dixi, σημεῖον quamquam id quidam indicium quidam vestigium nominaverunt, per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem cædes. at sanguis vel ex hostia respersisse uestem potest vel e naribus profluxisse: non utique, qui vestem cruentam habuerit, homicidium fecerit. 10 sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit; quibus signum cum accessit, efficit ut, quæ suspecta erant, certa videantur. 11 alioqui sunt quædam signa utrique parti communia, ut livores, tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est. hæc proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur. 12 eorum autem, quæ signa sunt quidem, sed non necessaria, genus Hermagoras putat, non esse virginem Atalantam, quia cum iuvenibus per silvas vagetur. quod si receperimus, vereor, ne omnia quæ ex facto ducuntur signa faciamus. eadem tamen ratione qua signa tractantur. 13 nec mihi videntur Areopagitæ, cum damnaverint puerum coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimæ mentis multisque malo futuræ, si adolevisset. unde Spurii Mælii Marcique Manlii popularitas signum adfectati regni est existimatum. 14 sed vereor, ne longe nimium nos ducat hæc via. nam si est signum adulteræ lavari cum viris, erit et convivere cum adolescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti; fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quæritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e cæde, ita illa ex impudicitia fluere videantur. 15 ea quoque quæ, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica. vento rubet aurea Phoebe et cornix plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate cæli trahunt, sane ita appellentur. 16 nam si vento rubet luna, signum venti est rubor. et si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus ær facit, ut sit inde ille avium concentus, idem sentiemus. sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel hæc ipsa cornix; nam maiora minorum esse, nemo miratur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
