Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 3, cap. 9

1 nunc de iudiciali genere, quod est præcipue multiplex, sed officiis constat duobus intentionis ac depulsionis. cuius partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio. his adiecerunt quidam partitionem, propositionem, excessum; quarum priores duæ probationi succedunt. 2 nam proponere quidem, quæ sis probaturus, necesse est, sed et concludere; cur igitur si illa pars causæ est, non et hæc sit? partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus æqualiter fusa, sicut inuentio, elocutio. 3 ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum est sed quæstionum etiam singularum. quæ est enim quæstio, in qua non promittere possit orator, quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? quod est proprium partitionis. quam ergo ridiculum est, quæstionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quæ sit species quæstionis, partem totius orationis vocari? 4 egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causæ, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur. nam si, quidquid in causa est, pars causæ vocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes vocentur? 5 tamen nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles; hæc enim est, quæ constituat, illa, quæ destruat. hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non narrationem subiungit sed propositionem. verum id facit, quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse. 6 verum ex his quas constitui partibus non, ut quidque primum dicendum, ita primum cogitandum est; sed ante omnia intueri oportet, quod sit genus causæ, quid in ea quæratur, quæ prosint, quæ noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum. 7 expositio enim probationum est præparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere. postremo intuendum, quemadmodum iudex sit conciliandus. neque enim nisi totius causæ partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiæ an obnoxium. 8 neque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum quoque prooemium novissime putant. nam ut conferri materiam omnem et, quid quoque loco sit opus, constare decet, antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis, quæ prima sunt. 9 nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est. quid fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit? nonne nos hæc inversa consuetudo deceperit? inspicienda igitur materia est, quo præcepimus ordine, scribenda, quo dicemus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑