Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 1, cap. 9

1 et finitæ quidem sunt partes duæ, quas hæc professio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen hanc historicen vocant. adiiciamus tamen eorum curæ quædam dicendi primordia, quibus ætates nondum rhetorem capientes instituant. 2 igitur Æsopi fabellas, quæ fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quædam et exornare salvo modo poetæ sensu permittitur. 3 quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet. sententiæ quoque et chriæ et ethologiæ subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt; quorum omnium similis est ratio, forma diversa, quia sententia universalis est vox, ethologia personis continetur. 4 chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiæ, quod est positum in voce simplici, dixit ille, aut, dicere solebat; alterum, quod est in respondendo, interrogatus ille, vel, cum hoc ei dictum esset, respondit; tertium huic non dissimile, cum quis dixisset aliquid, vel fecisset. 5 etiam in ipsorum factis esse chriam putant, ut crates , cum indoctum puerum vidisset, pædagogum eius percussit; et aliud pæne par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδες, ut Milo , quem vitulum adsueuerat ferre, taurum ferebat. in his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus, et tam factorum quam dictorum ratio est. 6 narratiunculas a poetis celebratas notitiæ causa non eloquentiæ tractandas puto. cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt; Græci magis operum suorum et onera et modum norunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑