Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 7, cap. 8

1 syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum; illic qui verba defendit, hoc agit ut fiat utique quod scriptum est; hic, ne aliud quam scriptum est. ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio: nam sæpe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur. 2 sit enim lex: venefica capite puniatur. sæpe se verberanti marito uxor amatorium dedit; eundem repudiavit; per propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus. mulier veneficii rea est. fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse. id erit finitio; quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset? 3 ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est; quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur. in has autem fere species venit an, quod semel ius est, idem et sæpius. incesti damnata et præcipitata de saxo vixit; repetitur. an , quod in uno, et in pluribus. qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo præmia petit. an quod ante, et postea. 4 raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem. an , quod in toto, idem in parte. aratrum accipere pignori non licet, vomerem accepit. an , quod in parte, idem in toto. lanas evehere Tarento non licet, oves evexit. 5 in his syllogismus et scripto nititur; nam satis cautum esse dicit. postulo , ut præcipitetur incesta; lex est; et rapta optionem petit, et in ore lanæ sunt, similiter alia. sed quia responderi potest, 6 non est scriptum, ut bis præcipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo præmia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus: ex eo, quod manifestum est, colligitur quod dubium est. maioris pugnæ est ex scripto ducere quod scriptum non est; an, quia hoc, et hoc. qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit. ex domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit. in hoc genere hæc quæruntur, 7 an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo agitur ei de quo scriptum est simile sit. simile autem et maius est et par et minus. in illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum. in utroque de voluntate legumlatoris. sed de æquo tractatus potentissimi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑