Quintilianus, Institutio oratoria
1 superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest. 2 unum est igitur, quod in hac parte præcipiam: ut omnia ista facere possit, intelligat. sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosæ similis, quia et carmen est et se poetæ canere testantur; non tamen in canticum dissoluta nec plasmate (ut nunc a plerisque fit) effeminata; de quo genere optime C. Cæsarem prætextatum adhuc accepimus dixisse: si cantas, male cantas; si legis, cantas. 3 nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim; esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur. 4 cetera admonitione magna egent, in primis, ut teneræ mentes tracturæque altius, quidquid rudibus et omnium ignaris insederit, non modo quæ diserta sed vel magis quæ honesta sunt, discant. 5 ideoque optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quanquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est; sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur. interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur. 6 utiles tragoediæ, alunt et lyrici; si tamen in his non auctores modo sed etiam partes operis elegeris, nam et Græci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. elegia vero, utique quæ amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne præcipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius ætatis robur reserventur. 7 comoediæ , quæ plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnes et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem, paulo post suo loco dicam; nam cum mores in tuto fuerint, inter præcipua legenda erit. 8 de Menandro loquor, nec tamen excluserim alios. nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid. sed pueris, quæ maxime ingenium alant atque animum augeant, prælegenda; ceteris, quæ ad eruditionem modo pertinent, longa ætas spatium dabit. multum autem veteres etiam Latini conferunt, (quanquam plerique plus ingenio quam arte valuerunt) in primis copiam verborum, quorum in tragoediis gravitas, in comoediis elegantia et quidam velut ἀττικισμός inveniri potest. 9 oeconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque novorum erit, qui omnium operum solam virtutem sententias putaverunt. sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus. 10 denique credamus summis oratoribus, qui veterum poemata vel ad fidem causarum vel ad ornamentum eloquentiæ adsumunt. 11 nam præcipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus Enni, Acci, Pacuvi, Lucili, Terenti, Cæcili et aliorum inseri versus summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirent. 12 quibus accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum velut quibusdam testimoniis quæ proposuere confirment. verum priora illa ad pueros magis, hæc sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus, sed vitæ spatio terminentur. 13 in prælegendo grammaticus et illa quidem minora præstare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quæ adeo debent esse notæ in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur. deprehendat , quæ barbara, quæ impropria, quæ contra leges loquendi sint posita; 14 non ut ex iis utique improbentur poetæ (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur; metaplasmos enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet. 15 id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quæque verba modis intelligenda sint. circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est. 16 enimvero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus præcipue non poema modo sed etiam oratio ornatur; schemata utraque, id est figuras, quæque λέξεως quæque διανοίας vocantur, quorum ego sicut troporum tractatum in eum locum differo, quo mihi de ornatu orationis dicendum erit. 17 præcipue vero illa infigat animis, quæ in oeconomia virtus, quæ in decore rerum, quid personæ cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus. 18 his accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa non tamen usque ad supervacuum laborem occupata. nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est. persequi quidem, quid quis unquam vel contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiæ miseriæ aut inanis iactantiæ est et detinet atque obruit ingenia melius aliis uacatura. 19 nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest. atqui pleni sunt huiusmodi impedimentis grammaticorum commentarii, vix ipsis qui composuerunt satis noti. 20 nam Didymo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est, ut, cum historiæ cuidam tanquam vanæ repugnaret, ipsius proferretur liber, qui eam continebat. 21 quod evenit præcipue in fabulosis usque ad deridicula quædam, quædam etiam pudenda; unde improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui nunquam fuere non possunt: nam in notioribus frequentissime deprehenduntur a curiosis. ex quo mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
