Quintilianus, Institutio oratoria
1 proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status; neque immerito; quia, cum lex legi obstat, et utrinque contra scriptum dicitur et quæstio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum. 2 omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu. 3 colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidæ et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate; hic meritorum, temporis, præmii collatio est; aut secum ipsæ, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quæstio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio. 4 diversæ quoque leges confligunt aut similes aut impares. diversæ , quibus etiam citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: magistratus ab arce ne discedat; vir fortis optet quod volet: impunitatem magistratus petit. vel alia nulla obstante quæri potest, vir fortis an, quidquid optarit, accipere debeat. et in legem magistratus multa dicentur, quibus scriptum expugnatur; si incendium in arce fuerit, si in hostes decurrendum. 5 similes , contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: tyrannicidæ imago in gymnasio ponatur; contra, mulieris imago in gymnasio ne ponatur. mulier tyrannum occidit. nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidæ ullo alio casu summoveri. 6 impares sunt, cum alteri multa opponi possunt, alteri nihil nisi quod in lite est: ut cum vir fortis impunitatem desertoris petit. nam contra legem viri fortis, ut supra ostendi, multa dicuntur; adversus desertores scripta non potest nisi optione subverti. 7 item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium. si confessum est, hæc fere quæruntur, utra lex potentior; ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis; permittat an vetet an imperet. 8 solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut potentissimum, utra minus perdat; ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso, sit reliqua viro forti alia optio. plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque æquius; de quo nihil præcipi nisi proposita materia potest. 9 si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit; liberti heredem sequantur. liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio; et pater dicit sibi ius in filium esse, et patronus negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit. 10 duplices leges sicut duæ colliduntur: ut nothus ante legitimum natus, legitimus sit; post legitimum, tantum civis. quod de legibus, idem de senatus consultis dictum; quæ si aut inter se pugnent aut obstent legibus, non tamen aliud sit eius status nomen.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
