Quintilianus, Institutio oratoria
1 ac potissimum incipiam ab ea, quæ constat laude ac vituperatione. quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῇ removisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est. 2 sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit. nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus sæpe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt habiti sententiæ. 3 neque infitias eo, quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque, quos priora tempora tulerunt. quo solvitur quæstio supra tractata, manifestumque est errare eos, qui nunquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt. 4 an laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiæ sunt vel non oratorio genere tractantur? ut desiderat autem laus, quæ negotiis adhibetur, probationem, sic etiam illa, quæ ostentationi componitur, habet interim aliquam speciem probationis; 5 ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum cælestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum præside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque cælo receptum temporis eius homines non dubitaverint. 6 quædam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiæ habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. sed proprium laudis est res amplificare et ornare. quæ materia præcipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, etiam carentium anima. 7 verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturæ venerabimur, deinde proprie vim cuiusque et inventa, quæ utile aliquid hominibus attulerint. 8 vis ostenditur, ut in Iove regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris; inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinæ Apolline, Cerere frugum, Libero vini. tum si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda. addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis; addit antiquitas, ut iis, qui sunt ex Chao; progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonæ. 9 laudandum in quibusdam quod geniti immortales, quibusdam quod immortalitatem virtute sint consecuti; quod pietas principis nostri præsentium quoque temporum decus fecit. magis est varia laus hominum. 10 nam primum dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi vixerunt; in iis autem, qui fato sunt functi, etiam quod est insecutum. ante hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus illustrasse factis. 11 illa quoque interim ex eo, quod ante ipsum fuit, tempore trahentur, quæ responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum, qui ex Thetide natus esset, maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula. 12 ipsius vero laus hominis ex animo et corpore et extra positis peti debet. et corporis quidem fortuitorumque cum levior, tum non uno modo tractanda est. nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, et interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse. 13 fortuna vero tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque (namque est hæc materia ostendendæ virtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem bene factis gloriam parit. sed omnia, quæ extra nos bona sunt quæque hominibus forte obtigerunt, non ideo laudantur, quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus. 14 nam divitiæ et potentia et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum, aut enim meliores sumus propter hæc aut peiores. animi semper vera laus, sed non una per hoc opus via ducitur. 15 namque alias ætatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinæ, post hoc operum id est factorum dictorumque contextus; alias in species virtutum dividere laudem, fortitudinis, iustitiæ, continentiæ ceterarumque, ac singulis adsignare, quæ secundum quamque earum gesta erunt. 16 utra sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus, quæ solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid præterea supra spem aut exspectationem, præcipue quod aliena potius causa quam sua. 17 tempus , quod finem hominis insequitur, non semper tractare contingit; non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara hæc occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuæ constitutæ. 18 inter quæ numeraverim ingeniorum monumenta, quæ sæculis probarentur. nam quidam, sicut Menander, iustiora posterorum quam suæ ætatis iudicia sunt consecuti. adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere. 19 qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in diversum. nam et turpitudo generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditum est, prædicta pernicies, et corporis ac fortunæ quibusdam mala contemptum, sicut Thersitæ atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus. 20 et animo totidem vitia, quot virtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur. et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Mælio, cuius domus solo æquata, Marcoque Manlio, cuius prænomen e familia in posterum exemptum est; 21 et parentes malorum odimus; et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicæ superstitionis auctor; et Gracchorum leges invisæ; et si quod est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinis vir Perses in muliere Samia instituere ausus dicitur primus. 22 sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat. 23 interesse tamen Aristoteles putat, ubi quidque laudetur aut vituperetur. nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quæ publice recepta persuasio, ut illa maxime quæ probant esse in eo, qui laudabitur, credant, aut in eo, contra quem dicemus, ea quæ oderunt. ita non dubium erit iudicium, quod orationem præcesserit. 24 ipsorum etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos facit; quotiens autem fieri poterit, cum materiæ utilitate iungenda. minus Lacedæmone studia litterarum quam Athenis honores merebuntur, plus patientia ac fortitudo. rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum. frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen. 25 eadem in singulis differentia. maxime favet iudex, qui sibi dicentem assentiri putat. idem præcipit illud quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit quædam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus; quæ eadem etiam contra valet. quod quidem orator, id est vir bonus, nunquam faciet, nisi forte communi utilitate ducetur. 26 laudantur autem urbes similiter atque homines. nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis, qui terra dicuntur orti; et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quæ in singulis, illa propria quæ ex loci positione ac munitione sunt. cives illis ut hominibus liberi decori. 27 est laus et operum, in quibus honor, utilitas, pulchritudo, auctor spectari solet. honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrobique. est et locorum, qualis Siciliæ apud Ciceronem, in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur; speciem in maritimis, planis, amoenis; utilitatem in salubribus, fertilibus. erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi. 28 nam et somni et mortis scriptæ laudes et quorundam a medicis ciborum. itaque , ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quæstionem, sic qualitate maxime contineri puto; quamquam tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C. Cæsarem in vituperando Catone notaverit Cicero. totum autem habet aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
