Quintilianus, Institutio oratoria
1 illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis, de quibus nunc disserimus, ætatibus, ne omnia quæ scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant; quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, credunt, cum profectus præcipue diligentia constet. 2 nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane velim, sic ediscere electos ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum ea cura voluminum locos, multo magis suadeam. 3 nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua; et qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati, sine molestia quæ ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis semperque habebunt intra se, quod imitentur; et iam non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus acceperint, expriment. 4 abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione et figuris iam non quæsitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus. accedit his et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. nam et plus auctoritatis adferunt ea, quæ non præsentis gratia litis sunt comparata, et laudem sæpe maiorem quam si nostra sint conciliant. 5 aliquando tamen permittendum quæ ipsi scripserint dicere, ut laboris sui fructum etiam ex illa quæ maxime petitur laude plurium capiant. verum id quoque tum fieri oportebit, cum aliquid commodius elimaverint, ut eo velut præmio studii sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
