Quintilianus, Institutio oratoria
1 tropus est verbi vel sermonis a propria significatione id aliam cum virtute mutatio. circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est, quæ sint genera, quæ species, qui numerus, quis cuique subiiciatur. 2 nos omissis, quæ nihil ad instruendum oratorem pertinent, cauillationibus, necessarios maxime atque id usum receptos exsequemur, hæc modo id his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis quosdam decoris assumi, et esse alios id verbis propriis alios id tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis. 3 quare mihi videntur errasse, qui non alios crediderunt tropos, quam id quibus verbum pro verbo poneretur. neque illud ignoro, id iisdem fere, qui significandi gratia adhibentur, esse et ornatum; sed non idem accidet contra, eruntque quidam tantum ad speciem accommodati. 4 incipiamus igitur ab eo, qui cum frequentissimus est tum longe pulcherrimus, translatione dico, quæ μεταφορά Græce vocatur. quæ quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut id oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat. 5 neque enim vulgaris esse neque humilis nec insuavis apte ac recte modo adscita potest. copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quæ non habet, quodque est difficillimum, præstat ne ulli rei nomen deesse videatur. transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco id quo proprium est, id eum id quo aut proprium deest aut translatum proprio melius est. id facimus, 6 aut quia necesse est aut quia significantius est aut (ut dixi) quia decentius. ubi nihil horum præstabit, quod transferetur, improprium erit. necessitate rustici gemmam id vitibus (quid enim dicerent aliud?), et sitire segetes et fructus laborare; necessitate nos durum hominem aut asperum; non enim proprium erat, quod daremus his adfectibus, nomen. 7 iam incensum ira et inflammatum cupiditate et lapsum errore significandi gratia; nihil enim horum suis verbis quam his arcessitis magis proprium erit. illa ad ornatum, lumen orationis et generis claritatem et contionum procellas et eloquentiæ fulmina, ut Cicero pro Milone Clodium fontem gloriæ eius vocat et alio loco segetem ac materiem. 8 quædam etiam parum speciosa dictu per hanc explicantur: hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes. | totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat, quod illa comparatur rei quam volumus exprimere, hæc pro ipsa re dicitur. 9 comparatio est, cum dico fecisse quid hominem ut leonem; translatio, cum dico de homine, leo est. huius vis omnis quadruplex maxime videtur: cum id rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore, gubernator magna contorsit equum vi; aut ut Livius Scipionem a Catone adlatrari solitum refert. 10 inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut: classique immittit habenas; aut pro rebus animalibus inanima, ferron an fato moerus Argivom occidit? aut contra: sedet inscius alto accipiens sonitum saxi de uertice pastor. Præcipueque ex his oritur mira sublimitas, 11 quæ audaci et proxime periculum translatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et animos damus, qualis est pontem indignatus Araxes, et illa Ciceronis, 12 quid enim tuus ille, Tubero, destrictus id acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? duplicatur interim hæc virtus, ut apud Vergilium, ferrumque armare veneno. Nam et veneno armare et ferrum armare translatio est. secantur hæc id plures species : 13 ut a rationali ad rationale et item de irrationalibus, et hæc invicem, quibus similis ratio est, et a toto et a partibus. sed iam non pueris præcipimus, ut accepto genere species intelligere non possint. 14 ut modicus autem atque opportunus eius usus illustrat orationem, ita frequens et obscurat et tædio complet, continuus vero id allegorias et ænigmata exit. sunt etiam quædam et humiles translationes, ut id de quo modo dixi, saxea est verruca, et sordidæ. 15 non enim, si Cicero recte sentinam rei publicæ dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicæ vomicas. optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est—nam ipsis eius utar exemplis— castratam morte Africani rem publicam, et stercus curiæ Glauciam ) ne nimio maior aut, 16 quod sæpius accidit, minor, ne dissimilis. quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit hæc vitia esse. sed copia quoque modum egressa vitiosa est, præcipue id eadem specie. 17 sunt et duræ, id est a longinqua similitudine ductæ, ut capitis nives et Iuppiter hibernas cana nive conspuit Alpes. in illo vero plurimum erroris, quod ea, quæ poetis, qui et omnia ad voluptatem referunt et plurima vertere etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt, convenire quidam etiam prosæ putant. 18 at ego id agendo nec pastorem populi auctore Homero dixerim, nec volucres per æra nare, licet hoc Vergilius id apibus ac Dædalo speciosissime sit usus. metaphora enim aut vacantem occupare locum debet aut, si id alienum venit, plus valere eo quod expellet. 19 quod aliquanto etiam magis de synecdoche dicam. nam translatio permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiiciendis reperta est. hæc variare sermonem potest, ut ex uno plures intelligamus, parte totum, specie genus, præcedentibus sequentia, vel omnia hæc contra; liberior poetis quam oratoribus. 20 nam prosa, ut mucronem pro gladio et lectum pro domo recipiet, ita non puppim pro navi nec abietem pro tabellis; et rursus, ut pro gladio ferrum, ita non pro equo quadrupedem. maxime autem id orando valebit numerorum illa libertas. nam et Livius sæpe sic dicit, Romanus proelio victor, cum Romanos vicisse significat; et contra Cicero ad Brutum, populo , inquit, imposuimus et oratores visi sumus, cum de se tantum loqueretur. 21 quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani sermonis usus recipit. quidam synecdochen vocant et cum id id contextu sermonis quod tacetur accipimus; verbum enim ex verbis intelligi, quod inter vitia ellipsis vocatur: Arcades ad portas ruere. mihi hanc figuram esse magis placet; 22 illic ergo reddetur. aliud etiam intelligitur ex alio: aspice , aratra iugo referunt suspensa iuuenci, unde apparet noctem appropinquare. id nescio an oratori conveniat nisi id argumentando, cum rei signum est. sed hoc ab elocutionis ratione distat. 23 nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quæ est nominis pro nomine positio, sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt. hæc inventas ab inventore et subiectas res ab obtinentibus significat: ut Cererem corruptam undis, et receptus terra Neptunus classes Aquilonibus arcet. Quod fit retrorsum durius. 24 refert autem id quantum hic tropus oratorem sequatur. nam ut Vulcanum pro igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est sermo, et Venerem quam coitum dixisse magis decet, ita liberum et Cererem pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat. sicut ex eo, quod continetur, usus recipit bene moratas urbes et poculum epotum et sæculum felix; 25 at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta: iam proximus ardet Ucalegon. Nisi forte hoc potius est, a possessore quod possidetur, ut hominem devorari, cuius patrimonium consumatur. quo modo fiunt innumerabiles species. 26 huius enim sunt generis, cum ab Hannibale cæsa apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergilii Vergilium ; venisse commeatus, qui adferantur; sacrilegium deprehensum, non sacrilegum; armorum scientiam habere, non artis. 27 illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id, quod efficit, ex eo, quod efficitur, ostendimus. nam et carminum auctores, pallida mors æquo pulsat pede pauperum tabernas, et pallentesque habitant morbi tristisque senectus, et orator præcipitem iram, hilarem adolescentiam, segne otium dicet. 28 est etiam huic tropo quædam cum synecdoche vicinia. nam , cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est; sed non id ago, ut unum ex multis intelligatur (nam id est manifestum), sed nomen immuto ; et cum aurata tecta aurea, pusillum a vero discedo, quia non est nisi pars auratura. quæ singula persequi minutioris est curæ etiam non oratorem instruentibus. antonomasia , 29 quæ aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, Tydides, Pelides: et ex his, quæ id quoque sunt præcipua, divum pater atque hominum rex; et ex factis, quibus persona signatur, thalamo quæ fixa reliquit impius . Oratoribus etiamsi rarus eius rei, 30 nonnullus tamen usus est. nam ut Tydiden et Peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas; eversorem quoque Carthaginis et Numantiæ pro Scipione et Romanæ eloquentiæ principem pro Cicerone posuisse non dubitem. ipse certe usus est hac libertate: non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister; neutrum enim nomen est positum et utrumque intelligitur. onomatopoeia quidem, 31 id est fictio nominis, Græcis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur. et sunt plurima ita posita ab iis, qui sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem. nam mugitus et sibilus et murmur inde venerunt. 32 deinde , tanquam consummata sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta moriantur. vix illa, quæ πεποιημένα vocant, quæ ex vocibus id usum receptis quocunque modo declinantur, nobis permittimus, qualia sunt sullaturit et proscripturit; atque laureati postes pro illo lauru coronati, ex eadem fictione sunt. 33 sed hoc feliciter evaluit* adoinoia et uio eo ferimus id Græcis ocoeludituinobono eo dure etiam iungere, arquitenentem et videre septentriones videmur . 34 eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quæ non habentibus nomen suum accommodat quod id proximo est: sic equum divina Palladis arte ædificant , et apud Tragicos Ægialeo parentat pater. 35 similia sunt hæc: acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiæ sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector. discernendumque est hoc totum a translatione genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit. nam poetæ solent abusive etiam id his rebus, quibus nomina sua sunt, vicinis potius uti; quod rarum id prosa est. 36 illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate virtus aut pro luxuria liberalitas dicitur. A quibus ego quidem dissentio; namque id his non verbum pro verbo ponitur, sed res pro re. neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem significare; verum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamvis neutri dubium sit hæc esse diversa. 37 superest ex his, quæ aliter significant, metalepsis, id est transumptio, quæ ex alio tropo id alium velut viam præstat; * nisi id comoediis et rarissimus et improbissimus, Græcis tamen frequentior, qui Centaurum qui Χείρων est Ἥσσονα et insulas ὀξείας θοάς dicunt. nos quis ferat, si Verrem suem aut Ælium Catum doctum nominemus? 38 est enim hæc id metalepsi natura, ut inter id quod transfertur et id quod transfertur sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed præbens transitum; quem tropum magis adfectamus, ut habere videamur, quam ullo id loco desideramus. nam id eius frequentissimum exemplum est cano canto, canto dico; ita cano, dice. 39 interest medium illud canto. nec diutius id eo morandum; nihil enim usus admodum video nisi, ut dixi, id comoediis. 40 cetera iam non significandi gratia sed ad ornandam et augendam orationem assumuntur. ornat enim epitheton, quod recte dicimus appositum, a nonnullis sequens dicitur. eo poetæ et frequentius et liberius utuntur. namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina id iis non reprehendemus; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat. tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est: 41 qualia sunt O scelus abominandum, o deformem libidinem. exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanæ substructiones. et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium turpis egestas et tristis senectus. verum tamen talis est ratio huiusce virtutis, ut sine appositis nuda sit et velut incompta oratio, oneretur tamen multis. 42 nam fit longa et impedita, ut id quæstionibus eam iudices similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum virium; quanquam non singula modo sed etiam plura verba apponi solent: ut coniugio Anchise Veneris dignate superbo. Sed hoc quocunque modo: 43 duo vero uni apposita ne uersum quidem decuerint. sunt autem, quibus non videatur hic omnino tropus, quia nihil vertat. nec est semper, sed id quod est appositum, si a proprio diviseris, per se significat et facit antonomasiam. nam si dicas, ille qui Numantiam et Carthaginem evertit, antonomasia est; si adieceris Scipio , appositum. non potest ergo esse seiunctum. 44 allegoria , quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium. prius fit genus plerumque continuatis translationibus, ut O navis, referent id mare te novi fluctus ; o quid agis? fortiter occupa portum , totusque ille Horatii locus, quo navem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit. 45 tale Lucretii avia Pieridum peragro loca, et Vergilii sed nos immensum spatiis confecimus æquor, et iam tempus equum fumantia solvere colla. 46 sine translatione vero id Bucolicis certe equidem audieram, qua se subducere colles incipient mollique iugum demittere clivo usque ad aquam et ueteris iam fracta cacumina fagi, omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. 47 hoc enim loco præter nomen cetera propriis decisa sunt verbis, verum non pastor Menalcas, sed Vergilius est intelligendus. habet usum talis allegoriæ frequenter oratio, sed raro totius; plerumque apertis permixta est. tota apud Ciceronem talis est: hoc miror, hoc queror, quemquam hominem ita pessumdare alterum velle, ut etiam narem perforet, id qua ipse naviget. illud commixtum frequentissimum: 48 equidem celeras tempestates et procellas id illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas. nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria; nunc eam miscuit. quo id genere et species ex arcessitis verbis venit et intellectus ex propriis. 49 illud vero longe speciosissimum genus orationis, id quo trium permixta est gratia, similitudinis, allegoriæ, translationis: quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, commutationes, fluctus, quantas perturbationes et quantos æstus habet ratio comitiorum? dies intermissus unus aut nox interposita sæpe et perturbat omnia et totam opinionem parva nonnunquam commutat aura rumoris. nam id quoque id primis est custodiendum ut, 50 quo ex genere coeperis translationis, hoc desinas. multi autem, cum initium a tempestate sumpserunt, incendio aut ruina finiunt; quæ est inconsequentia rerum foedissima. 51 ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni frequentissime servit. nam illa id agendis causis iam detrita, pedem conferre et iugulum petere et sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen. est enim grata id eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant. ideoque iam id his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione consumpsimus. 52 est id exemplis allegoria, si non prædicta ratione ponantur. nam ut Dionysium Corinthi esse, quo Græci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt. sed allegoria, quæ est obscurior, ænigma dicitur; vitium meo quidem iudicio, si quidem dicere dilucide virtus; quo tamen et poetæ utuntur: dic , quibus id ferris, et eris mihi magnus Apollo, tres pateat cæli spatium non amplius ulnas? et oratores nonnunquam, 53 ut Cælius quadrantariam Clytæmnestram, et in triclinio Coam, in cubiculo Nolam. namque et nunc quidem solvuntur et tum erant notiora, cum dicerentur; ænigmata sunt tamen, nam et cetera si quis interpretetur, intelligas. | eo vero genere, 54 quo contraria ostenduntur, ironia est; illusionem vocant. quæ aut pronuntiatione intelligitur aut persona aut rei natura; nam, si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem. 55 quanquam id plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de quoque dicatur, quia quod dicitur alibi verum est. et laudis adsimulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est: quod C. Verres, prætor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius id codice non haberet. et contra: oratores visi sumus et populo imposuimus. 56 aliquando cum id risu quodam contraria dicuntur iis quæ intelligi volunt: quale est in Clodium, integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita anteacta servavit. 57 præter hæc usus est allegoriæ, ut tristia dicamus mollioribus verbis urbanitatis gratia aut quædam contrariis significemus aliud textum spectaco et enumeravimus. Hæc si quis ignorat, quibus Græci nominibus appellent, σαρκασμόν, ἀστεϊσμόν, ἀντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat. sunt etiam, 58 qui hæc non species allegoriæ sed ipsa tropos dicant; acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, id his omnibus aperte appareat quid velimus. cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividitur id species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas; allegoria vero habet aliquid proprium. quod quo modo fieri potest, nisi ipsa species est? sed utentium nihil refert. 59 adiicitur his μυκτηρισμὸς dissimulatus quidam sed non latens derisus. pluribus autem verbis cum id, quod uno aut paucioribus certe dici potest, explicatur, περίφρασιν vocant, circuitum quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit: ut Sallustius, ad requisita naturæ. 60 interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus: tempus erat, quo prima quies mortalibus ægris incipit et dono divum gratissima serpit. Et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior. 61 Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur, περίφρασις est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio. verum hoc ut, cum decorem habet, periphrasis, ita, cum id vitium incidit, περισσολογία dicitur. obstat enim quidquid non adiuvat. 62 hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis et decor poscit, non immerito inter virtutes habemus. fit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio, si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur et, ut quodque oritur, ita proximis, etiamsi vinciri non potest, adligetur. 63 differenda igitur quædam et præsumenda, atque ut id structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum. non enim recidere ea nec polire possumus, quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis, qualia sunt, eligendæque sedes. 64 nec aliud potest sermonem facere numerosum quam opportuna ordinis per mutatio; neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus id illo pulcherrimo operum id Piræeum se descendisse significat, plurimis modis scripta, 65 quam quod eum quoque maxime numerosum facere experiretur. verum id cum id duobus verbis fit, ἀναστροφὴ dicitur, reversio quædam: qualia sunt vulgo, mecum, secum, apud oratores et historicos quibus de rebus. at cum decoris gratia traiicitur longius verbum, proprie hyperbati tenet nomen: animaduerti , iudices, omnem accusatoris orationem in duas diuisam esse partes. nam in duas partes divisam esse rectum erat, sed durum et incomptum. 66 poetæ quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem: Hyperboreo septem subiecta trioni, quod oratio nequaquam recipiet. atqui est propter quod dici tropus possit, quia componendus est e duobus intellectus. 67 alioqui , ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt. longis autem hyperbatis et confusis quæ vitia accidunt, suo loco diximus. hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. est hæc decens veri superiectio; virtus eius ex diverso par augendi atque minuendi; fit pluribus modis. 68 aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit, et geminique minantur | cælum scopuli; aut res per similitudinem attollimus, credas innare revulsas Cycladas; 69 aut per comparationem, ut fulminis ocior alis; aut signis quasi quibusdam, illa vel intactæ segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu læsisset aristas; vel translatione, ut ipsum illud volaret. 70 crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero id Antonium dicet, quæ Charybdis tam vorax? Charybdin dico? quæ si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medias fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus id locis positas, tam cito absorbere potuisse. 71 exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor id libro, quem inscripsit ὕμνους. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui id insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset. 72 quod imitatus Cicero illa composuit id Verrem versabatur id Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate, quæ id isdem versata locis dicitur. non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam nauibus quam istum id eodem freto fuisse arbitror. 73 nec pauciora sunt genera minuendi: vix ossibus hærent, et quod Cicero id quodam ioculari libello, fundum Vetto vocat, quem possit mittere funda; ni tamen exciderit, qua cava funda patet. Sed huius quoque rei servetur mensura quædam. quamvis est enim omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via magis id κακοζηλίαν itur. 74 piget referre plurima hinc orta vitia, cum præsertim minime sint ignota et obscura. monere satis est mentiri hyperbolen nec ita, ut mendacio fallere velit. quo magis intuendum est, quousque deceat extollere quod nobis non creditur. pervenit hæc res frequentissime ad risum; qui si captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiæ nomen assequitur. 75 est autem id usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est. sed ignoscitur, quia non adfirmamus. 76 tum est hyperbole virtus, cum res ipsa, de qua loquendum est, naturalem modum excessit. conceditur enim amplius dicere, quia dici, quantum est, non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio. sed de hoc satis, quia eundem locum plenius id eo libro, quo causas corruptæ eloquentiæ reddebamus, tractavimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
