Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 7, cap. 6

1 scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quæstio est, et pars magna controversi iuris hinc pendet; quo minus id accidere in scholis mirum est, ubi etiam ex industria fingitur. eius genus unum est, in quo et de scripto et de voluntate quæritur. 2 id tum accidit, cum est in lege aliqua obscuritas. in ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subvertit: ut hic, fur quadruplum solvat. duo surripuerunt pariter decem milia; petuntur ab utroque quadragena; illi postulant, ut vicena conferant; nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant; voluntas quoque utrinque defenditur. 3 aut , cum de altero intellectu certum est, de altero dubium: ex meretrice natus ne contionetur. quæ filium habebat, prostare coepit: prohibetur adolescens contione. nam de eius filio, quæ ante partum meretrix fuit, certum est: an eadem huius causa sit, dubium est, quia ex hac natus est, antequam meretrix esset. 4 solet et illud quæri, quo referatur, quod scriptum est, bis de eadem re ne sit actio; id est, hoc bis ad actorem an ad actionem? hæc ex iure obscuro. alterum genus est ex manifesto; quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt. in hoc altera pars scripto nititur, altera voluntate. Sed contra scriptum tribus generibus occurritur. 5 unum est, in quo ipso patet, semper id servari non posse: liberi parentis alant ad vinciantur; non enim adligabitur infans. hic erit ad alia transitus, et divisio, num quisquis non aluerit, num hic propter hoc. 6 secundum tale genus controversiarum, in quo nullum argumentum est, quod ex lege ipsa peti possit, sed de eo tantum, de quo lis est, quærendum est. Peregrinus, si murum ascenderit, capite puniatur. cum hostes murum ascendissent, peregrinus eos depulit; petitur ad supplicium. 7 non erunt hic separatæ quæstiones, an quisquis, an hic, quia nullum potest adferri argumentum contra scriptum vehementius eo quod in lite est; sed hoc tantum, an ne servandæ quidem civitatis causa. ergo æquitate et voluntate pugnandum. fieri tamen potest, ut ex aliis legibus exempla ducamus, per quæ appareat semper stari scripto non posse, ut Cicero pro Cæcina fecit. 8 tertium , cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid, per quod probemus aliud legumlatorem voluisse, ut in hac controversia: qui nocte cum ferro deprehensus fuerit, adligetur. cum anulo ferreo inuentum magistratus adligavit. hic quia est verbum in lege deprehensus, satis etiam significatum videtur, non contineri lege nisi noxium ferrum. 9 sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens poterit, infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur, adiuvare se etiam voluntate temptabit. in testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit: ut in iudicio Curiano, in quo nota L. Crassi et Scævolæ fuit contentio. 10 substitutus heres erat, si postumus ante tutelæ annos decessisset. non est natus. propinqui bona sibi vindicabant. quis dubitaret, quin ea voluntas fuisset testantis, ut is non nato filio heres esset, qui mortuo? sed hoc non scripserat. 11 id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod appareret scriptorem noluisse. qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argenti pondo posuit, quinque milia manserunt. apparuit tamen, quinque pondo dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis. 12 sub hoc statu generales sunt quæstiones, scripto an voluntate standum sit, quæ fuerit scribentis voluntas; tractatus omnes qualitatis aut coniecturæ, de quibus satis dictum arbitror.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑