Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 2, cap. 6

1 fuit etiam in hoc diversum præcipientium propositum, quod eorum quidam materias, quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti divisione dirigere latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam adfectibus. 2 alii , cum primas modo lineas duxissent, post declamationes, quid omisisset quisque, tractabant; quosdam vero locos non minore cura, quam cum ad dicendum ipsi surgerent, excolebant. utile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo; sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus viam quam revocare ab errore iam lapsos: 3 primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad cogitationem etiam et stilum perferunt; deinde quod libentius præcipientem audiunt quam reprehendentem. si qui vero paulo sunt vivaciores, in his præsertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant. neque ideo tamen minus vitia aperte coarguenda sunt. 4 habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse, quæ præceptor non emendaverit, credent. utraque autem ratio miscenda est et ita tractanda, ut ipsæ res postulabunt. 5 namque incipientibus danda erit velut præformata materia secundum cuiusque vires; at cum satis composuisse sese ad exemplum videbuntur, brevia quædam demonstranda vestigia, quæ persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint. 6 nonnunquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quærere sciant. quodsi satis prudenter dicenda viderint, iam prope consummata fuerit præcipientis opera; at si quid erraverint adhuc, erunt ad ducem reducendi. 7 cui rei simile quiddam facientes aves cernimus, quæ teneris infirmisque fetibus cibos ore suo collatos partiuntur; at cum visi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumvolare sedem illam præcedentes ipsæ docent, tum expertas vires libero cælo suæque ipsorum fiduciæ permittunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑