Quintilianus, Institutio oratoria
1 agendi autem initium sine dubio secundum vires cuiusque sumendum est. neque ego annos definiam, cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus, Cæsar, Pollio multum ante quæstoriam omnes ætatem gravissima iudicia susceperint, prætextatos egisse quosdam sit traditum, Cæsar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit. 2 modus mihi videtur quidam tenendus, ut neque præpropere destringatur immatura frons et, quidquid est illud adhuc acerbum, proferatur; nam inde et contemptus operis innascitur et fundamenta iaciuntur impudentiæ et, quod est ubicunque perniciosissimum, prævenit vires fiducia. 3 nec rursus differendum est tirocinium in senectutem; nam cotidie metus crescit, maiusque fit semper quod ausuri sumus et, dum deliberamus quando incipiendum sit, incipere iam serum est. quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et veniæ spes est et paratus favor et audere non dedecet et, si quid desit operi, supplet ætas, et, si qua sunt dicta iuveniliter, pro indole accipiuntur: 4 ut totus ille Ciceronis pro Sexto Roscio locus: quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? quæ cum sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit, defervisse tempore et annis liquata iam senior idem fatetur. et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet. 5 ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate, cum in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant. at illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est; quod illi diserti minime sciunt. 6 itaque nonnullos reperias, qui sibi eloquentiores videantur, quam ut causas agant. ceterum illum, quem iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus, et incipere quam maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore præda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem, quid sit pugna, et in quam rem studendum sit, refici atque renovari. 7 sic et tirocinii metum, dum facilius est audere, transient, nec audendi facilitate usque ad contemptum operis adduxerit. usus est hac ratione M. Tullius, et cum iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiæ ac sapientiæ magistris, sed præcipue tamen Apollonio Moloni, quem Romæ quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit. tum dignum operæ pretium venit, cum inter se congruunt præcepta et experimenta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
