Quintilianus, Institutio oratoria
1 proxima stilo cogitatio est, quæ et ipsa vires ab hoc accipit, estque inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quædam et nescio an usus frequentissimi. nam scribere non ubique nec semper possumus; cogitationi temporis ac loci plurimum est. hæc paucis admodum horis magnas etiam causas complectitur; hæc, quotiens intermissus est somnus, ipsis noctis tenebris adiuvatur; hæc inter medios rerum actus aliquid invenit vacui nec otium patitur. 2 neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil præter manum desit. nam memoriæ quoque plerumque inhærent fidelius, quæ nulla scribendi securitate laxantur. sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito. 3 nam primum facienda multo stilo forma est, quæ nos etiam cogitantes sequatur; tum adsumendus usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo, quæ reddi fideliter possint; mox per incrementa tam modica, ut onerari se labor ille non sentiat, augenda vis et exercitatione multa continenda est, quæ quidem maxima ex parte memoria constat. ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt. 4 eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quæ cogitarit quam quæ scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent. Cicero certe Græcorum Metrodorum Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit, quæ cogitaverant, ad verbum in agendo retulisse. 5 sed si forte aliquis inter dicendum effulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhærendum. neque enim tantum habent curæ, ut non sit dandus et fortunæ locus, cum sæpe etiam scriptis ea quæ subito nata sunt inserantur. ideoque totum hoc exercitationis genus ita instituendum est, ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus. 6 nam ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et certam, ita refutare temporis munera longe stultissimum est. quare cogitatio in hoc præparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare possit. id autem fiet memoriæ viribus, ut illa, quæ complexi animo sumus, fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant providere. alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohærentem cogitationem. 7 peius enim quæritur retrorsus, quia, dum illa desideramus, ab allis avertimur, et ex memoria potius res petimus quam ex materia. plura sunt autem, si utrimque quærendum est, quæ inveniri possunt quam quæ inventa sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
