Quintilianus, Institutio oratoria
1 qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod fecerit dicet neque factum defendet, necesse est in suo iure consistat, in quo plerumque actionis est quæstio. 2 ea non semper, ut quidam putaverunt, iudicium antecedit, qualia sunt prætorum curiosa consilia, cum de iure accusatoris ambigitur; sed in ipsis iudiciis frequentissime versatur. est autem duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut præscriptio habet controversiam. ac fuerunt, qui præscriptionis statum facerent, tanquam ea non iisdem omnibus quibus ceteræ leges quæstionibus contineretur. 3 cum ex præscriptione lis pendet, de ipsa re quæri non est necesse. ignominioso filius præscribit: de eo solo iudicatio est, an liceat. quotiens tamen poterimus, efficiendum est, ut de re quoque iudex bene sentiat; sic enim iuri nostro libentius indulgebit, ut in sponsionibus, quæ ex interdictis fiunt, etiam si non proprietatis est quæstio sed tantum possessionis, tamen non solum possedisse nos, sed etiam nostrum possedisse docere oportebit. sed frequentius etiam quæritur de intentione. 4 vir fortis optet, quod volet. nego illi dandum, quidquid optaverit: non habeo præscriptionem, sed tamen voluntate contra verba præscriptionis nodo utor. in utroque autem genere status iidem sunt. 5 porro lex omnis aut tribuit aut adimit aut punit aut iubet aut vetat aut permittit. litem habet aut propter se ipsam aut propter alteram, quæstionem aut in scripto aut in voluntate. 6 scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum. quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce. et quoniam quattuor eius generis quæstiones vel status facimus, singulos percurram.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
