Quintilianus, Institutio oratoria
1 omnis autem oratio constat aut ex iis, quæ significantur, aut et iis, quæ significant, id est rebus et verbis. facultas orandi consummatur natura, arte, exercitatione, cui partem quartam adiiciunt quidam imitationis, quam nos arti subiicimus. 2 tria sunt item, quæ præstare debeat orator; ut doceat, moveat, delectet. hæc enim clarior divisio quam eorum, qui totum opus in res et in adfectus partiuntur. non semper autem omnia in eam quæ tractabitur materiam cadent. erunt enim quædam remotæ ab adfectibus, qui ut non ubique habent locum, ita quocunque irruperunt, plurimum valent. 3 præstantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse, quæ probationem desiderent, alia quæ non desiderent, cum quibus ipse consentio. quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem, nisi de qua quæratur, existimant, cui cum maxima pars scriptorum repugnat tum etiam ipsa partitio; nisi forte laudare, quæ constet esse honesta, et vituperare, quæ ex confesso sint turpia, non est oratoris officium. 4 illud iam omnes fatentur, esse quæstiones aut in scripto aut in non scripto; in scripto de iure, in non scripto de re. illud rationale hoc legale genus Hermagoras atque eum secuti vocant, id est νομικόν et λογικόν. 5 idem sentiunt, qui omnem quæstionem ponunt in rebus et in verbis. item convenit, quæstiones esse aut infinitas aut finitas. infinitæ sunt, quæ remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Græci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quæstiones universales civiles, alii quæstiones philosopho convenientes, Athenæus partem causæ appellat. 6 hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiæ, an providentia mundus regatur; actionis, an accedendum ad rempublicam administrandam. prius trium generum, an sit? quid sit? quale sit? omnia enim hæc ignorari possunt; sequens duorum, quo modo adipiscamur? quo modo utamur? 7 finitæ autem sunt ex complexu rerum personarum temporum ceterorumque; hæ ὑποθέσεις a Græcis dicuntur, causæ a nostris. in his omnis quæstio videtur circa res personasque consistere. 8 amplior est semper infinite, inde enim finita descendit. quod ut exemplo pateat, infinita est, an uxor ducenda? finita, an Catoni ducenda? ideoque esse suasoria potest. sed etiam remotæ personis propriis ad aliquid referri solent. est enim simplex, an respublica administranda? refertur ad aliquid, an in tyrannide administranda? 9 sed hic quoque; subest velut latens persona:; tyrannus enim geminat quæstionem, subestque et temporis et qualitatis tacita vis; nondum tamen hoc proprie dixeris causam. hæ autem, quas infinitas voco, et generales appellantur; quod si est verum, finitæ speciales erunt. in omni autem speciali utique inest generalis, ut quæ sit prior. 10 ac nescio an in causis quoque, quidquid in quæstionem venit qualitatis, generale sit. Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem; nonne hoc quæritur, an sit ius insidiatorem occidendi? quid in coniecturis? non illa generalia, an causa sceleris odium? cupiditas? an tormentis credendum? testibus an argumentis maior fides habenda? nam finitione quidem comprehendi nihil non in universum certum erit. 11 quidam putant etiam eas thesis posse aliquando nominari, quæ personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas: ut causa sit, cum Orestes accusatur: thesis, an Orestes recte sit absolutus; cuius generis est, an Cato recte Marciam Hortensio tradiderit. hi thesin a causa sic distinguunt, ut illa sit spectativæ partis, hæc activæ; illic enim veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi. 12 quanquam inutiles quidam oratori putant universales quæstiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rempublicam, si quis vel ætate vel valetudine impediatur. sed non omnibus eiusmodi quæstionibus sic occurri potest, ut illis, sitne virtus finis? regaturne providentia mundus? 13 quin etiam in iis, quæ ad personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quæstionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. nam quomodo, an sibi uxor ducenda sit, deliberabit Cato, nisi constiterit, uxores esse ducendas? et quomodo, an ducere debeat Marciam, quæretur, nisi Catoni ducenda uxor est? 14 sunt tamen inscripti nomine Hermagoræ libri, qui confirmant illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit. nam eiusdem esse quomodo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit? quod reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quæstionis ad philosophos refert. 15 sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis præcipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam: quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et, quod in universo probatum sit, in parte probatum esse necesse sit. 16 status autem in hoc omne genus materiæ iidem, qui in causas, cadunt. adhuc adiicitur, alias esse quæstiones in rebus ipsis, alias quæ ad aliquid referantur: illud, an uxor ducenda? hoc, an seni ducenda? illud, an fortis? hoc, an fortior ? et similia. 17 causam finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli eius utar, ita: causa est negotium omnibus suis partibus spectans ad quæstionem; aut: causa est negotium, cuius finis est controversia. ipsum deinde negotium sic finit: negotium est congregatio personarum, locorum, temporum, causarum, modorum, casuum, factorum, instrumentorum, sermonum, scriptorum et non scriptorum. 18 causam nunc intelligamus ὑπόθεσιν, negotium περίστασιν. sed et ipsam causam quidam similiter finierunt, ut Apollodorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quæstionem finitam civilem aut rem controversam in personarum finitarum complexu; Cicero his verbis: causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
