Quintilianus, Institutio oratoria
1 hæc sunt, quæ me redditurum promiseram, instrumenta non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris. hæc arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi usu et memoriæ firmitate et actionis gratia. sed plurimum ex his valet animi præstantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet. 2 nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiæ, temeritatis, improbitatis, arrogantiæ, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus. invitus mehercule dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam verecundiam, vitium quidem, sed amabile et quæ virtutes facillime generet, esse interim adversam, multisque in causa fuisse, ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur. 3 sciat autem, si quis hæc forte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprehendi, sed verecundiam, quæ est timor quidam reducens animum ab iis quæ facienda sunt; inde confusio et coepti pænitentia et subitum silentium. quis porro dubitet vitiis adscribere adfectum, propter quem facere honeste pudet? 4 neque ego rursus nolo eum, qui sit dicturus, et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intelligere; quæ si non accident, etiam simulanda erunt. sed intellectus hic sit operis, non metus, moveamurque, non concidamus. optima est autem emendatio verecundiæ fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna conscientia sustinetur. 5 sunt et naturalia, ut supra dixi, quæ tamen et cura iuvantur, instrumenta, vox, latus, decor; quæ quidem tantum valent, ut frequenter famam ingenii faciant. habuit oratores ætas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter æquales Trachalus videbatur. ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus præstantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, pæne tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos. 6 certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus memini. sed hoc votum est et rara felicitas; quæ si non adsit, sane sufficiat ab iis, quibus quis dicit, audiri. talis esse debet orator, hæc scire.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
