Quintilianus, Institutio oratoria
1 proximum est, ut dicamus, quæ præcipue scribenda sint ἕξιν parantibus. non est huius quidem operis, ut explicemus quæ sint materiæ, quæ prima aut secunda aut deinceps tractanda sint (nam id factum est etiam primo libro, quo puerorum, et secundo, quo iam robustorum studiis ordinem dedimus) sed de quo nunc agitur, unde copia ac facilitas maxime veniat. 2 vertere Græca in Latinum veteres nostri oratores optimum iudicabant. id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse. id Cicero sua ipse persona frequentissime præcipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere translatos. id Messalæ placuit, multæque sunt ab eo scriptæ ad hunc modum orationes, adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis subtilitate contenderet. 3 et manifesta est exercitationis huiusce ratio. nam et rerum copia Græci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam intulerunt, et hos transferentibus verbis uti optimis licet, omnibus enim utimur nostris. figuras vero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac varias excogitandi etiam necessitas quædam est, quia plerumque a Græcis Romana dissentiunt. 4 sed et illa ex Latinis conversio multum et ipsa contulerit. ac de carminibus quidem neminem credo dubitare, quo solo genere exercitationis dicitur usus esse Sulpicius. nam et sublimis spiritus attollere orationem potest, et verba poetica libertate audaciora non præsumunt eadem proprie dicendi facultatem. sed et ipsis sententiis adiicere licet oratorium robur et omissa supplere, effusa substringere. 5 neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque æmulationem. ideoque ab illis dissentio, qui vertere orationes Latinas vetant, quia optimis occupatis, quidquid aliter dixerimus, necesse sit esse deterius. nam neque semper est desperandum, aliquid illis, quæ dicta sunt, melius posse reperiri; neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit, ut una de re bene dici nisi semel non possit. 6 nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. sed esto neque melius quod invenimus esse neque par: 7 est certe proximis locus. an vero ipsi non bis ac sæpius de eadem re dicimus et quidem continuas nonnunquam sententias? nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non possumus. nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari præclusam nobis a prioribus viam; nunc vero innumerabiles sunt modi plurimæque eodem viæ ducunt. 8 sua brevitati gratia, sua copiæ, alia translatis virtus alia propriis, hoc oratio recta illud figura declinata commendat. ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas. quid , quod auctores maximi sic diligentius cognoscuntur? non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et, quantum virtutis habeant, vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus. 9 nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliæ aliæque formæ duci solent. 10 plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia. nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus. 11 illud virtutis indicium est fundere quæ natura contracta sunt, augere parva, varietatem similibus, voluptatem expositis dare et bene dicere multa de paucis. in hoc optime facient infinitæ quæstiones, quas vocari θέσεις diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica exerceri solebat. 12 his confinis est destructio et confirmatio sententiarum. nam cum sit sententia decretum quoddam atque præceptum, quod de re idem de iudicio rei quæri potest. tum loci communes, quos etiam scriptos ab oratoribus scimus. nam qui hæc recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnes causas paratus. omnes enim generalibus quæstionibus constant. 13 nam quid interest, Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit, reus sit, an quæramus, violeturne maiestas, si magistratus rogationem suam populo ipse recitaverit; Milo Clodium rectene occiderit, veniat in iudicium, an, oporteatne insidiatorem interfici vel perniciosum rei publicæ civem, etiamsi non insidietur; Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio, an, conveniatne res talis bono viro? de personis iudicatur, sed de rebus contenditur. 14 declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatæ et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimæ, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus. alitur enim atque enitescit velut pabulo lætiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur. 15 quapropter historiæ nonnunquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum. ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletæ, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur. 16 ideoque mihi videtur M. Tullius tantum intulisse eloquentiæ lumen, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur. 17 sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat hæc velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident. 18 quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur. ita illi cælum novum fuit, ut omnis eius eloquentia contineri tecto ac parietibus videretur. 19 quare iuvenis, qui rationem inveniendi eloquendique a præceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis, si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat, quem sequatur, quem imitetur; iudiciis intersit quam plurimis et sit certaminis, cui destinatur, frequens spectator. 20 tum causas vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias veras modo et utrinque tractet, et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone. melius hoc quam rescribere veteribus orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro eodem, cum alteram partem satis nosse non posset ex sola defensione. 21 citius autem idoneus erit iuvenis, quem præceptor coegerit in declamando quam simillimum esse veritati et per totas ire materias, quarum nunc facillima et maxime favorabilia decerpunt. obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam æstimantium. 22 sed , quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus præceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit et inanem loquacitatem recidet, ut omnia quæ sunt in controversia, non, ut quidem volunt, quæ in rerum natura, dicantur; et vel longiore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem vel materias dividere permittet. 23 una enim diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatæ et quasi degustatæ. propter quod accidit, ut nec suo loco quidque ponatur, nec illa quæ prima sunt servent suam legem, iuvenibus flosculos omnium partium in ea quæ sunt dicturi congerentibus; quo fit, ut timentes, ne sequentia perdant, priora confundant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
