Quintilianus, Institutio oratoria
1 iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est præcipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quæ sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quæ grammatices prior pars est, examinet. 2 hæc exigitur verbis aut singulis aut pluribus. verba nunc generaliter accipi volo, nam duplex eorum intellectus est; alter, qui omnia per quæ sermo nectitur significat, ut apud Horatium: verbaque provisam rem non invita sequentur; alter, in quo est una pars orationis, lego, scribo. quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones. 3 singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta. uni verbo vitium sæpius quam virtus inest. licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime: nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit; laudamus enim verba rebus bene accommodata. 4 sola est, quæ notari possit velut vocalitas, quæ εὐφωνία dicitur; cuius in eo delectus est, ut inter duo, quæ idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis. 5 prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. sed quia interim excusantur hæc vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam sæpe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit. 6 interim vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus. occurrat mihi forsan aliquis, quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri alios loquendo;—quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est; quæ vitiose dixeris, non utique et scripto peccant—illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri? 7 sed ut parva sint hæc, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus. ex quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra hæc, quæ profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet, doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod barbarismum pluribus modis accipimus. 8 unum gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum Latinæ orationi nomen inserat, ut ferrum, quo rotæ vinciuntur, dici solet cantus, quanquam eo tanquam recepto utitur Persius; sicut Catullus ploxenum circa Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in Pollionem casamo adsectator e Gallia ductum est; nam mastrucam, quod Sardum est, irridens Cicero ex industria dixit. 9 alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus existimatur. 10 tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat. 11 sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores quos prælegunt criminantur. scire autem debet puer, hæc apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata. 12 nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus (si reprehendenti Hortensio credimus) preculam pro pergula dicens, et immutatione cum c pro g uteretur, et transmutatione cum r præponeret e antecedenti. at in eiusdem vitii geminatione Mettoeoque Fufetioeo dicens Ennius poetico iure defenditur. 13 sed in prosa quoque est quædam iam recepta immutatio. nam Cicero Canopitarum exercitum dicit, ipsi Canobon vocant; et Trasumennum pro Tarsumenno multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, vindicaverunt. similiter alia; nam sive est adsentior, Sisenna dixit adsentio multique et hunc et analogian secuti, sive illud verum est, hæc quoque pars consensu defenditur. 14 at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit. quid quod quædam, quæ singula procul dubio vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur? 15 nam et dua et tre et pondo diversorum generum sunt barbarismi; at duapondo et trepondo usque ad nostram ætatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala confirmat. 16 absurdum forsitan videatur dicere, barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur; et gladia qui dixerunt, genere exciderunt. 17 sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam pervicacium perplexæ videar et ipse quæstionem addidisse. plus exigunt subtilitatis quæ accidunt in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus inciderunt, ut divisio Europaï Asiaï et ei contrarium vitium, quod συναίρεσιν et συναλοιφὴν Græci vocant, nos complexionem dicamus, qualis est apud P. Varronem tum te flagrant deiectum fulmine Phæthon. 18 nam si esset prosa oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis licebat. præterea quæ fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas; sed nec in carmine vitia dicenda sunt. 19 illa vero non nisi aure exiguntur, quæ fiunt per sonos; quanquam per aspirationem, sive adiicitur vitiose sive detrahitur, apud nos potest quæri an in scripto sit vitium, si h littera est, non nota. cuius quidem ratio mutata cum temporibus est sæpius. 20 parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum ædos ircosque dicebant; diu deinde servatum, ne consonantibus aspirarent, ut in Graccis et in triumpis; erupit brevi tempore nimius usus, ut choronæ, chenturiones, præchones adhuc quibusdam in inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est. 21 inde durat ad nos usque vehementer et comprehendere et mihi, nam mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum præcipue scriptores in veteribus libris invenimus. 22 adhuc difficilior observatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi videlicet declinato a Græcis verbo, qui τόνους dicunt), vel adcentus, quas Græci προσῳδίας vocant, cum acuta et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc Camillus, si acuitur prima: 23 aut gravis pro flexa, ut Cethegus , et hic prima acuta (nam sic media mutatur); aut flexa pro gravi, ut Appi circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant. 24 sed id sæpius in Græcis nominibus accidit, ut Atreus, quem nobis iuvenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item Nerei Tereique. hæc de accentibus tradita. 25 ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter quædam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant, 26 ut in illis quæ circum littora, circum piscosos scopulos, ne, si gravem posuerint secundam, circus dici videatur non circuitus. itemque cum quale interrogantes gravi, comparantes acuto tenore concludunt; quod tamen in adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem sequuntur. 27 mihi videtur condicionem mutare, quod his locis verba coniungimus. nam cum dico circum litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una voce una est acuta, quod idem accidit in illo Troiæ qui primus ab oris. 28 evenit , ut metri quoque condicio mutet accentum, ut pecudes pictæque volucres; nam volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous. 29 separata vero hæc a præcepto non recedent, aut si consuetudo vicerit, vetus lex sermonis abolebitur; cuius difficilior apud Græcos observatio est, quia plura illis loquendi genera, quas διαλέκτους vocant, et quod alia vitiosum interim alia rectum est; apud nos vero brevissima ratio. 30 namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eæ sunt in verbo sole sive ultimæ, et in iis aut proxima extremæ aut ab ea tertia. trium porro, de quibus loquor, media longa aut acuta aut flexa erit; eodem loco brevis utique gravem habebit sonum, ideoque positam ante se id est ab ultima tertiam acuet. 31 est autem in omni voce utique acuta sed nunquam plus una nec unquam ultima ideoque in disyllabis prior. præterea nunquam in eadem flexa et acuta, quoniam est in flexa et acuta, itaque neutra claudet vocem Latinam. ea vero, quæ sunt syllabæ unius, erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta. 32 et illa per sonos accidunt, quæ demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguæ: ἰωτακισμοὺς et λαμβδακισμοὺς et ἰσχνότητας et πλατειασμοὺς feliciores fingendis nominibus Græci vocant, sicut κοιλοστομίαν, cum vox quasi in recessu oris auditor. 33 sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus. remotis igitur omnibus, de quibus supra dixi, vitiis erit illa quæ vocatur ὀρθοέπεια, id est emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta. 34 cetera vitia omnia ex pluribus vocibus sunt, quorum est soloecismus, quanquam circa hoc quoque disputatum est. nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt; 35 cum, sive amaræ corticis seu medio cortice per genus facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor; sed fingamus utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut amari corticis fiat vel media cortice. quod manifestæ calumniæ est; neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quæ iam sermonis est. 36 illud eruditius quæritur, an in singulis quoque verbis possit fieri soloecismus, uti si unum quis ad se vocans dicat venite, aut si plures a se dimittens ita loquatur abi aut discede. nec non cum responsum ab interrogante dissentit, ut si dicenti quem video? ita occurras ego . in gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel manu demonstratur. 37 huic opinioni neque omnino accedo neque plane dissentio. nam id fateor accidere voce una non tamen aliter, quam si sit aliquid, quod vim alterius vocis obtineat, ad quod vox illa referatur, ut soloecismus ex complexu fiat eorum, quibus res significantur et voluntas ostenditur. 38 atque ut omnem effugiam cavillationem, sit aliquando in uno verbo nunquam in solo verbo. per quot autem et per quas accidat species, non satis convenit. qui plenissime, quadripertitam volunt esse rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat adiectione nam enim, de susum, in Alexandriam; detractione ambulo viam, Ægypto venio, ne hoc fecit; 39 transmutatione, qua ordo turbatur, quoque ego, enim hoc voluit, autem non habuit. ex quo genere an sit igitur initio sermonis positum, dubitari potest, quia maximos auctores in diversa fuisse opinione video, cum apud alios sit etiam frequens, apud alios nunquam reperiatur. 40 hæc tria genera quidam deducunt a soloecismo, et adiectionis vitium πλεονασμόν, detractionis ἔλλειψιν, inversionis ἀναστροφήν vocant, quæ si in speciem soloecismi cadat, ὑπερβατόν quoque eodem appellari modo posse. 41 immutatio sine controversia est, cum aliud pro alio ponitur. id per omnes orationis partes deprehendimus, frequentissime in verbo, quia plurima huic accidunt; ideoque in eo fiunt soloecismi per genera, tempora, personas, modos, sive cui status eos dici seu qualitates placet, vel sex vel, ut alii volunt, octo;—nam totidem vitiorum erunt formæ, in quot species eorum quidque, de quibus supra dictum est, diviseris præterea numeros, 42 in quibus nos singularem ac pluralem habemus Græci et δυϊκόν. quanquam fuerunt, qui nobis quoque adiicerent dualem scripsere, legere; quod evitandæ asperitatis gratia mollitum est, ut apud veteres pro male mereris, male merere. ideoque quod vocant dualem, in illo solo genere consistit, cum apud Græcos et in verbi tota fere ratione et in nominibus deprehendatur, et sic quoque rarissimus eius sit usus, 43 apud nostrorum vero neminem hæc observatio reperiatur, quin e contrario devenere locos et conticuere omnes et consedere duces aperte nos doceant, nihil horum ad duos pertinere; dixere quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diverso ponit exemplum, de pluribus patronis præco pronuntiet. 44 quid ? non Livius circa initia statim primi libri, tenuere , inquit, arcem Sabini? et mox, in adversum Romani subiere? sed quem potius ego quam M. Tullium sequar? qui in Oratore, non reprehendo, inquit, scripsere; scripserunt esse verius sentio. 45 similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet. huic parti subiungatur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel contra. 46 nam vitium, quod fit per quantitatem ut magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent quia pro nomine integro positum sit deminutum. ego dubito, an id improprium potius appellem, significatione enim deerrat; soloecismi porro uitium non est in sensu sed in complexu. 47 in participio per genus et casum, ut in vocabulo, per tempora, ut in verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur. pronomen quoque genus, numerum, casus habet, quæ omnia recipiunt huiusmodi errorem. 48 fiunt soloecismi et quidem plurimi per partes orationis; sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia. 49 nam sunt quædam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit. 50 nam et an et aut coniunctiones sunt, male tamen interroges, hic aut ille sit; et ne ac non adverbia; qui tamen dicat pro illo ne feceris non feceris, in idem incidat vitium, quia alterum negandi est alterum vetandi. hoc amplius intro et intus loci adverbia, eo tamen intus et intro sum soloecismi sunt. 51 eadem in diversitate pronominum, interiectionum, præpositionum accident; est etiam soloecismus in oratione comprehensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens position. 52 quædam tamen et faciem soloecismi habent et dici vitiosa non possunt, ut tragoedia Thyestes et ludi Floralia ac Megalensia, quanquam hæc sequenti tempore interciderunt numquam aliter a veteribus dicta. schemata igitur nominabuntur, frequentiora quidem apud poetas sed oratoribus quoque permissa. 53 verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo, quem paulo ante promisimus, loco. sed id quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit. 54 in eadem specie sunt sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina, quibus mares utuntur, et neutralia, quibus feminæ. hactenus de soloecismo. neque enim artem grammaticam componere aggressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus. 55 hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt. 56 taceo de Tuscis et Sabinis et Prænestinis quoque; nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio reprehendit in Livio Patavinitatem, licet omnia Italica pro Romanis habeam. 57 plurima gallica evaluerunt ut ræda ac petorritum, quorum altero tamen Cicero altero Horatius utitur. et mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi. 58 sed hæc divisio mea ad Græcum sermonem præcipue pertinet, nam et maxima ex parte Romanus inde conversus est et confessis quoque Græcis utimur verbis, ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnunquam mutuantur. inde illa quæstio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat. 59 ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quidquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro quinque Græcis uti; 60 quin etiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem facere linguam Latinam studebant, nec alienis egere institutis fatebantur. inde Castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima positio in easdem quas Castor litteras exit; et ut Palæmo ac Telamo et Plato (nam sic eum Cicero quoque appellat) dicerentur, retinuerunt, quia Latinum, quod o et n litteris finiretur, non reperiebant. 61 ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Græca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Cælium legimus Pelia cincinnatus et apud Messalam bene fecit Euthia et apud Ciceronem Hermagora , ne miremur, quod ab antiquorum plerisque Ænea ut Anchisa sit dictus. 62 nam si ut Mæcenas, Sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur. inde Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur. 63 sic genitivus Ulixi et Achilli fecit, sic alia plurima. nunc recentiores instituerunt Græcis nominibus Græcas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor. neque enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos, C. Cæsar utitur hac ratione declinandi. sed auctoritatem consuetudo superavit. 64 in ceteris, quæ poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Græcam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur. 65 simplices voces prima positione id est natura sua constant, compositæ aut præpositionibus subiunguntur ut innocens (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est inperterritus; alioqui possunt aliquando continuari duæ ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum ), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus. 66 nam ex tribus nostræ utique linguæ non concesserim; quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui Lupercalia æque tres partes orationis esse contendant, 67 quasi luere per caprum; nam solitaurilia iam persuasum est esse suouetaurilia , et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. sed hæc non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. ceterum etiam ex præpositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus. 68 iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut superfui, subterfugi (quanquam ex integris an composita sint quæritur), aut ex integro et corrupto ut malevolus, aut ex corrupto et integro ut noctivagus, aut ex duobus corruptis ut pedisecus, aut ex nostro et peregrino ut biclinium, aut contra ut epitogium et Anticato, aliquando et ex duobus peregrinis ut epirædium. nam cum sit præpositio Græca, ræda Gallicum: neque Græcus tamen neque Gallus utitur composito; Romani suum ex alieno utroque fecerunt. 69 frequenter autem præpositiones quoque compositio ista corrumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum præpositio sit ab sola; et coit, cum sit præpositio con; sic ignaui et erepublica et similia. 70 sed res tota magis Græcos decet, nobis minus succedit, nec id fieri natura puto, sed alienis favemus; ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, incurvicervicum vix a risu defendimus. 71 propria sunt verba, cum id significant, in quod primo denominata sunt; translata, cum alium natura intellectum alium loco præbent. usitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus. nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt. 72 audendum tamen; namque, ut Cicero ait, etiam quæ primo dura visa sunt, usu molliuntur. sed minime nobis concessa est ὀνοματοποιία quis enim ferat, si quid simile illis merito laudatis λίγξε βιός et σίζ ὀφθαλμός fingere audeamus? nam ne balare quidem aut hinnire fortiter diceremus, nisi iudicio vetustatis niterentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
