Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 9, cap. 4

1 de compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem ætatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriæ tradidissent. 2 itaque accedam ut plerisque Ciceroni atque ut iis ero, quæ indubitata sunt, brevior, ut quibusdam paulum fortasse dissentiam. nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam. 3 neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. qui si id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota hæc ars orandi subvertitur. 4 neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prooemiis præparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt. ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt; quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit. 5 quæ porro ars statim fuit? quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? rubos arvis excidimus, terra et hos generat; mansuefacimus animalia, indomita nascuntur. verum id est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur. 6 fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene collocatum? neque , si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam ut oratione simili pæne licentia lascivientium, compositionis est iudicandum. 7 ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quæ connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor? 8 an non eam, quæ missa optime est, hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? iam ut certamine armorum atque ut omni palæstra quid satis recte cavetur ac petitur, cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint? 9 quare mihi compositione velut amentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiæ videntur. ideoque eruditissimo cuique persuasum est, valere eam plurimum non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum, 10 primum quia nihil intrare potest ut adfectus, quod ut aure velut quodam vestibulo statim offendit; deinde quod natura ducimur ad modos. neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, ut alios tamen atque alios motus ducerent auditorem. 11 in certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est; nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen. 12 Pythagoreis certe moris fuit, et cum evigilassent, animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent, ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid fuisset turbidiorum cogitationum, componerent. 13 quodsi numeris ac modis inest quædam tacita vis, ut oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum, verba eadem qua compositione vel ut textu iungantur vel ut fine claudantur; nam quædam et sententiis parva et elocutione modica virtus hæc sola commendat. 14 denique quod cuique visum erit vehementer, dulciter, speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis, iucunditas, decor. solvit quædam sua ut Oratore Cicero: neque me divitiæ movent quibus omnis Africanos et Lælios mulli venalicii mercatoresque superarunt. immuta paululum ut sit 'multi superarunt mercatores venaliciique,' et insequentes deinceps periodos; quas si ad illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris. 15 idem corrigit quæ a Graccho composita durius putat. illum decet; nos hac sumus probatione contenti, quod ut scribendo, quæ se nobis solutiora obtulerunt, componimus. quid enim attinet eorum exempla quærere, quæ sibi quisque experiri potest? illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur. 16 itaque ut confiteor, pæne ultimam oratoribus artem compositionis, quæ quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, ut quantum adhuc profecerant, puto. neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse. genus fortasse sint secuti non idem, 17 quod Demosthenes aut Plato, quanquam et ii ipsi inter se dissimiles fuerunt. nam neque illud ut Lysia dicendi textum tenue atque rasum lætioribus numeris corrumpendum erat; perdidisset enim gratiam, quæ ut eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. nam scribebat alis, non ipse dicebat, ut oportuerit esse illa rudibus et incompositis similia; quod ipsum compositio est. 18 et historiæ, quæ currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulæ et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. in contionibus quidem etiam similiter cadentia quædam et contraposita deprehendas. in Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, tum ipsa διάλεκτος habet eam iucunditatem, ut latentes etiam ut se numeros complexa videatur. 19 sed de propositorum diversitate post paulum. nunc , quæ prius iis, qui recte componere volent, discenda sint. est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis ut sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus. 20 quod non eo dico, quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes; neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistola; sed non fluunt nec cohærent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora ut his vincula quam nulla sint. 21 nonnunquam ut causis quoque minoribus decet eadem simplicitas quæ non nullis, sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius. 22 at illa connexa series tres habet formas: incisa quæ κόμματα dicuntur, membra quæ κῶλα, περίοδον, quæ est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. in omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus. 23 primum igitur de ordine. eius observatio ut verbis est singulis et contextis. singula sunt, quæ ἀσύνδετα diximus. in his cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans. augeri enim debent sententiæ et insurgere, ut optime Cicero, tu , inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. aliud enim maius alii supervenit. at si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. est et alius naturalis ordo, ut viros ac feminas, diem ac noctem, ortum et occasum dicas potius quam retrorsum. 24 quædam ordine permutato fiunt supervacua, ut fratres gemini; nam si gemini præcesserint, fratres addere non est necesse. illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora; nam fit contra quoque frequenter non indecore. 25 nec non et illud nimiæ superstitionis, uti quæque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt. verbo sensum cludere multo, 26 si compositio patiatur, optimum est; ut verbis enim sermonis vis est. si id asperum erit, cedet hæc ratio numeris, ut fit apud summos Græcos Latinosque oratores frequentissime. sine dubio erit omne, quod non cludet, hyperbaton, sed ipsum hoc inter tropos vel figuras, quæ sunt virtutes, receptum est. 27 non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur ut locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut ut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et ut quo possit insistere. felicissimus tamen sermo est, cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus opportune cadens contigit. quædam vero transgressiones et longæ sunt nimis, 28 ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosæ, quæ ut hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illæ Mæcenatis, sole et aurora rubent plurima. inter se sacra movit aqua fraxinos. ne exequias quidem unus inter miserrimos viderem meas. quod inter hæc pessimum est, quia ut re tristi ludit compositio. 29 sæpe tamen est vehemens aliquis sensus ut verbo, quod si ut media parte sententiæ latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, ut clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, ut tibi necesse esset ut conspectu populi Romani vomere postridie. 30 transfer hoc ultimum: minus valebit. nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie. 31 solebat Afer Domitius traiicere ut clausulas verba tantum asperandæ compositionis gratia et maxime ut prooemiis, ut pro Cloatilla, gratias agam continuo, et pro Lælia, eis utrisque apud te iudicem periclitatur Lælia. adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet obiiceret. 32 amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum, nemo est qui nesciat. hæc arbitror, ut ut brevi, de ordine fuisse dicenda; qui si vitiosus est, licet et vincta sit et apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur. iunctura sequitur. est ut verbis, incisis, membris, periodis; omnia namque ista et virtutes et vitia ut complexu habent. 33 atque , ut ordinem sequar, primum sunt quæ imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quæ, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. tum vocalium concursus; quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. pessime longæ, quæ easdem inter se litteras committunt, sonabunt. præcipuus tamen erit hiatus earum, quæ cavo aut patulo maxime ore efferuntur. 34 E planior littera est, i angustior est, ideoque obscurius ut his vitium. minus peccabit, qui longis breves subiiciet, et adhuc, qui præponet longæ brevem. minima est ut duabus brevibus offensio. atque cum aliæ subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leniores erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur. 35 non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio negligentia ut hoc an sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic metus impetum dicendi et a potioribus avertat. quare ut negligentiæ passim hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito ut hac cura putant omnes Isocraten secutos præcipueque Theopompum. 36 at Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. nam et coeuntes litteræ, quæ συναλιφαί dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem, quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnunquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quædam: ut pulchra oratione ista iacta te cum longæ per se et velut opimæ syllabæ aliquid etiam medii temporis inter vocales, quasi intersistatur, adsumunt. 37 qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. habet , inquit, ille tanquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam, et quod indicet non ingratam negligentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis. ceterum consonantes quoque, earumque præcipue quæ sunt asperiores, ut commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binæ collidantur, stridor est, ut ars studiorum. 38 quæ fuit causa et Servio, ut dixit, subtrahendæ s litteræ, quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur; quod reprehendit Luranius, Messala defendit. nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit Æserninus fuit et dignus locoque, et Cicero ut Oratore plures antiquorum tradit sic locutos. 39 inde belligerare, pomeridiem, et illa Censori Catonis diee hanc, æque m littera in e mollita. quæ in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur. 40 atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut multum ille et quantum erat, adeo ut pæne cuiusdam novæ litteræ sonum reddat. neque enim eximitur, sed obscuratur et tantum ut hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsæ coeant. 41 videndum etiam, ne syllabæ verbi prioris ultimæ et primæ sequentis sint eædem; quod ne quis præcipi miretur, Ciceroni ut epistolis excidit, res mihi invisæ visæ sunt, Brute, et ut carmine, O fortunatam natam me Consule Romam. Etiam monosyllaba, 42 si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum; adfert enim quandam dicendi tarditatem. ilia quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et similiter desinentia et eodem mode declinata multa iunguntur. 43 ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsæ tædium pariant nisi gratia varietatis adiutæ. 44 membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quæ verborum, quanquam et ut his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis, quæ quibus anteponas. nam et vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent, bestiæ sæpe immanes cantu flectuntur atque consistent magis insurgebat, si verteretur; nam plus est saxa quam bestias commoveri, vicit tamen compositionis decor. sed transeamus ad numeros. 45 omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros ῥυθμούς accipi volo) aut μέτροις, id est dimensione quadam. quod , etiamsi constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam. 46 nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. ῥυθμὸς est aut par ut dactylicus, 47 una enim syllaba longa par est duabus brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet; longam esse duorum temporum, brevem unius, etiam pueri sciunt) aut sescuplex ut pæonicus: is est ex longa et tribus brevibus, aut ex tribus brevibus et longa, vel alio quoquo modo ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant; aut duplex, ut iambus (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius. 48 sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens, dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes; tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. proinde alia dimensio est versuum; pro dactylico poni non poterit anapæstus aut spondeus, nec pæan eadem ratione brevibus incipiet ac desinet. 49 neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondeum alterum pro altero. itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt ut illo panditur interea domus omnipotentis Olympi confundas, solveris versum. 50 sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certæ clausulæ, illi, quomodo coeperant, currunt usque ad μεταβολήν, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum ut verbis modo, rhythmos etiam ut corporis motu est. 51 inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quanquam hæc et ut metris accidunt. maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam animo metiuntur et pedum et digitorum ictu, et intervalla signant quibusdam notis atque æstimant, quot breves illud spatium habeat; inde τετράσημοι, πεντάσημοι deinceps longiores fiunt percussiones; nam σημεῖον tempus est unum. 52 in compositione orationis certior et magis omnibus aperta servari debet dimensio. est igitur ut pedibus et metricis quidem pedibus, qui adeo reperiuntur ut oratione, ut ut ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus; et contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit ut quædam versiculorum genera vel ut membra, sicut ut molestos incidimus grammaticos, 53 quorum fuerunt, qui velut lyricorum quorundam carmina ut varias mensuras coegerunt. at Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem ad rhythmos adliget. 54 nam sunt numeri rhythmi, ut et ipse constituit, et secuti eum Vergilius, cum dicit numeros memini, si verba tenerem, et Horatius numerisque fertur lege solutis. 55 invadunt ergo hanc inter ceteras vocem: neque enim Demosthenis fulmina tantopere vibratura dicit, nisi numeris contorta ferrentur. in quo si hoc sentit rhythmis contorta, dissentio. nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam ut contextu varietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione, ad finem usque decurrunt; oratio non descendet ad crepitum digitorum et pedum. 56 quod Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quærere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit; sicut etiam quos palæstritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur ἀπάλαιστοι. 57 verum ea quæ efficitur e pedibus apta conclusio nomen aliquod desiderat. quid sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? ego certe, ne ut calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar. 58 collocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet connectere; nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. tamen et eligere quædam, dum ex iis quæ idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda. 59 etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet, sumat compositio, vitavisse vel vitasse, deprehendere vel deprendere. coitus etiam syllabarum non negabo, et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. præcipuum tamen ut hoc opus est, 60 scire quod quoque loco verborum maxime quadret. atque is optime componet, qui hoc non solum componendi gratia facit. ratio vero pedum ut oratione est multo quam ut versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio longiores habet sæpe circuitus; deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendet similitudine et ut adfectatione deprehenditur. 61 et ut omni quidem corpore totoque (ut ita dixerim) tractu numerus insertus est; neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. magis tamen et desideratur ut clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem poscitque naturale intervallum, quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutæ ductæque velut prono decurrentis orationis flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit. 62 non igitur durum sit neque abruptum, quo animi velut respirant ac reficiuntur. hæc est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamantium. Proximam clausulis diligentiam postulant initia; nam et ut hæc intentus auditor est. 63 sed eorum facilior ratio est, non enim cohærent aliis nec præcedentibus serviunt; exordium sumunt cum clausula cum præcedentibus cohæreat: quamlibet sit enim composita ipsa, gratiam perdet, si ad eam rupta via venerimus. namque eo fit, ut, cum Demosthenis seuera videatur compositio, τοῖς θεοῖς εὔχομαι πᾶσι καὶ πάσαις; et illa (quæ ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet) κἂν μήπω βάλλῃ μηδὲ τοξεύῃ, 64 Ciceronem carpant ut his, familiaris coeperat esse balneatori, et non minus dura archipiratæ. nam balneatori et archipiratæ idem finis est qui πᾶσι καὶ πάσαις et qui μηδὲ τοξεύῃ sed priora sunt severiora. est ut eo quoque nonnihil, 65 quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam ut carminibus est præmolle; nec solum ubi quinæ, ut ut his, syllabæ nectuntur, fortissima Tyndaridarum, sed etiam quaternæ, cum versus cluditur Appennino et armamentis et Orione . 66 quare hoc quoque vitandum est, ne plurium syllabarum verbis utamur ut fine. mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohæreant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant pæne puerilium crepitaculorum. nam ut initia clausulæque plurimum momenti habent, 67 quotiens incipit sensus aut desinit, sic ut mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt. currentium pes, etiamsi non moratur, tamen vestigium facit. itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam ut iis, quæ non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur, illi velut occulti gradus sint. 68 quis enim dubitet, unum sensum ut hoc et unum spiritum esse? animaduerti , iudices, omnem accusatoris orationem ut duas divisam esse partes; tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent et spiritum sustinemus, sicut apud rhythmicos æstimantur. 69 hæ particulæ prout sunt graves, acres, lentæ, celeres, remissæ, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit. 70 quædam etiam clausulæ sunt claudæ atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium, quod erat ut fine, continuatione emendatur. non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem durum, si desinas; sed cum sit continuatum iis quæ sequuntur, quanquam natura ipsa divisa sunt, nova postulat, inaudita desiderat, salvus est cursus. 71 ut adeas, tantum dabis male cluderet, nam et interim versus pars ultima est; excipit ut cibum vestitumque introferre liceat, tantum; præceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo nemo recusabat. 72 versum ut oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam ut parte deforme, utique si pars posterior ut clausula deprehendatur aut rursus prior ut ingressu. namque idem contra sæpe etiam decet, quia et claudit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas, præcipue senarii atque octonarii. 73 in Africa fuisse initium senarii est, primum pro Q. Ligario caput claudit; esse uideatur, iam nimis frequens, octonarium inchoat; talia sunt Demosthenis, πᾶσι καὶ πάσαις et πᾶσιν ὑμῖν, et totum pæne principium. et ultima versuum initio conveniunt orationis: 74 etsi vereor, iudices, et animadverti , iudices. sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit: facturusne operæ pretium sim (nam ita edidit, estque melius, quam quo modo emendatur), 75 nec clausulæ clausulis, ut Cicero, quo me vertam, nescio, qui trimetri finis est. trimetrum et senarium promiscue dicere licet, sex enim pedes, tres percussiones habet. peius cludit finis hexametri, ut Brutus ut epistolis: neque illi malunt habere tutores aut defensores, quoniam causam sciunt placuisse Catoni. 76 illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio sæpissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut ut principio statim orationis ut Lucium Pisonem: pro di immortales, qui hic nunc illuxit dies? 77 non minore autem cura vitandum est quidquid est ἔνρυθμον, quale apud Sallustium, falso queritur de natura sua. quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. atqui Plato, diligentissimus compositionis, ut Timæo prima statim parte vitare ista non potuit. 78 nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte πενθημιμερές a Græcis dicitur, et hæc omnia ut tribus versibus; et Thucydidi ὑπὲρ ἥμισυ κᾶρες ἐφάνησαν ex mollissimo rhythmorum genere excidit. 79 sed quia omnem compositionem oratoriam constare pedibus dixi, aliqua de his quoque; quorum nomina quia varia traduntur, constituendum est, quo quemque appellemus. equidem Ciceronem sequar, (nam is eminentissimos Græcorum est secutus) excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quanquam ille pæane dochmioque, quorum prior ut quattuor, secundus ut quinque excurrit, utatur. 80 nec tamen ipse dissimulat, quibusdam numeros videri non pedes; neque immerito; quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochæum nominemus. 81 ex iis vero, qui ternas syllabas habent, dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem, sed retro actum appellari constat anapæston. media inter longas brevis faciet amphimacrum, sed frequentius eius nomen est creticus; longa inter breves, amphibrachyn huic contrarium. 82 duabus longis brevem sequentibus bacchius, totidem longis brevem præcedentibus palimbacchius erit. tres breves trochæum, quem tribrachyn dici volunt, qui choreo trochæi nomen imponunt; totidem longæ molosson efficient. 83 horum pedum nullus non ut orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, hoc graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. utrumque locis utile; nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, præceps ac resultans merito damnetur. 84 sit ut hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabæ, ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur, ideoque ut metris omnes breves longæque inter se ipsæ sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit. nam versuum propria condicio est, ideoque ut his quædam etiam communes. 85 veritas vero quia patitur æque brevem esse vel longam vocalem, cum est sola, quam cum eam consonantes una pluresve præcedunt, certe ut dimensione pedum syllaba, quæ est brevis, insequente alia vel longa vel brevi, quæ tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut agrestem tenui musam: nam A brevis, 86 gres brevis, faciet tamen longam priorem; dat igitur illi aliquid ex suo tempore. quo modo, nisi habet plus quam quæ brevissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus? nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente; ita duæ natura breves positione sunt temporum quattuor. 87 miror autem ut hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent, quasi ullus esset, quem non sit necesse ut oratione deprehendi. licet igitur pæana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochæum, 88 alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochæum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius: 89 irrumpent etiam ad invitos, nec semper illis heroo aut pæane suo, quem, quia versum raro facit, maxime laudant, uti licebit. ut sint tamen allis alii crebriores, non verba facient, quæ neque augeri nec minui nec sicuti toni modulatione produci aut corripi possint, sed transmutatio et collocatio. 90 plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes; quo fit ut iisdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talem exarasse: astra tenet cælum, mare classes, area messem. hic retrorsum fit sotadeus; itemque e sotadeo retro trimetros: caput exeruit mobile pinus repetita. 91 miscendi ergo sunt, curandumque, ut sint plures qui placent, et circumfusi bonis deteriores lateant. nec vero ut litteris syllabisque natura mutatur, sed refert, quæ cum quaque optime coeat. plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longæ, celeritatis breves; quæ si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant. 92 acres , quæ ex brevibus ad longas insurgunt; leniores, quæ a longis ut breves descendunt. optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut novum crimen; lenius a duabus, ut animadverti indices; sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius partitioni simile est, quæ celeritate gaudet. 93 clausula quoque e longis firmissima est; sed venit et ut breves, quamvis habeatur indifferens ultima. neque enim ego ignoro, ut fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo, quod insequitur, accedere; aures tamen consulens meas, intelligo multum referre, verene longa sit, quæ cludit, an pro longa. neque enim tam plenum est dicere incipientem timere, quam illud ausus est confiteri. 94 atqui si nihil refert, brevis an longa sit ultima, idem pes erit; verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. quo moti quidam longæ ultimæ tria tempora dederunt, ut illud tempus, quod brevis ex loco accipit, huic quoque accederet. nec solum refert, quis pes claudat, sed claudentem quis antecedat. retrorsum autem neque plus tribus, 95 iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim poetica observatio), neque minus duobus; alioqui pes erit, non numerus. potest tamen vel unus esse dichoreus, si unus est, qui constat e duobus choreis. 96 itemque pæan, qui est ex choreo et pyrrhichio, quem aptum initiis putant, vel contra, qui est e tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant; de quibus fere duobus scriptores huius artis loquantur. alii omnes, ut quocunque sit loco longa, temporum quod ad rationem pertinet,pæanas appellant. 97 est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis ut clausulis et severus. spondeus quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper se habet. optime præcedet eum creticus, ut ut hoc, de qua ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa. non nihil est, quod supra dixi multum referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte criminis casa; molle archipiratæ , mollius, si tribrachys præcedat, facilitates, temeritates. 98 est enim quoddam ipsa divisione verborum latens tempus, ut ut pentametri medio spondeo, qui nisi alterius verbi fine, alterius initio constat, versum non efficit. potest , etiamsi minus bene, præponi anapæstos: muliere non solum nobili, verum etiam nota. cum anapæstus et creticus, 99 iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (præcedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte præponitur: iisdem ut armis fui. cum spondeus, et bacchius, sic enim fiet ultimus dochmius: 100 in armis fui. ex iis quæ supra probavi apparet molosson quoque clausulæ convenire, dum habeat ex quocunque pede ante se brevem: illud scimus ubicunque sunt, esse pro nobis. 101 minus gravis erit spondeus, præcedentibus palimbacchio et pyrrhichio, ut iudicii Iuniani, et adhuc peius priore pæane, ut Brute, dubitavi; nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium. Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quæ ut versu quoque notabilis clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus quasi membris: cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos? una syllaba, duabus, una. 102 ne dactylus quidem spondeo bene præponitur, quia finem versus damnamus ut fine orationis. bacchius et claudit et sibi iungitur: uenenum timeres; vel choreum et spondeum ante se amat: ut venenum timeres. contrarius quoque qui est, cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: civis Romanus sum; aut bacchium, quod hic potest, nos possemus. 103 sed verius erit claudere choreum præcedente spondeo, nam hic potius est numerus, nos possemus et Romanus sum. claudet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; cuius exemplum Cicero ponit, patris dictum sapiens temeritas filii comprobauit. 104 accipiet ante se choreus et pyrrhichium: omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat. cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimæ creticum facit: muliercula nixus ut litore. habebit ante se bene creticum et iambum, spondeum male, peius choreum. 105 cludit amphibrachys: Q. Ligarium ut Africa fuisse, si non eum malumus esse bacchium. non optimus est trochæus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse est; alioqui quomodo claudet, qui placet plerisque, dichoreus? illa observatione ex trochæo fit anapæstus. 106 idem trochæus præcedente longa fit pæan, quale est Si potero et dixit hoc Cicero, obstat inuidia. sed hum initiis dederunt. cludet et pyrrhichius choreo præcedente, nam sic pæan est. sed omnes hi, qui ut breves excidunt, minus erunt stabiles, nec alibi fere satis apti, quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur. creticus et initiis optimus: 107 quod precatus a diis immortalibus sum, et clausulis: in conspectu populi Romani vomere postridie. apparet vero, quam bene eum præcedant vel anapæstos vel ille, qui videtur fini aptior, pæan. sed et se ipse sequitur: servare quam plurimos. sic melius quam choreo præcedente, quis non turpe duceret? si ultima brevis pro longa sit; sed fingamus sic, non turpe duceres. 108 sed hic est illud inane, quod dixi: paulum enim moræ damus inter ultimum ac proximum verbum et turpe illud intervallo quodam producimus; alioqui sit exultantissimum et trimetri finis: quis non turpe duceret? sicut illud ore excipere liceret, si iungas, lascivi carminis est; sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis. 109 nec ego, cum præcedentes pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret et quid ut præsentia videretur optimum, ostendi. non quidem optime est sibi iunctus anapæstos, ut qui sit pentametri finis, vel rhythmos qui nomen ab eo traxit: nam ubi libido dominatur, innocentiæ leve præsidium est; nam synaloephe facit, ut duæ ultimæ syllabæ pro una sonent. 110 melior fiet præcedente spondeo vel bacchio, ut si idem mutes leave innocentiæ præsidium est. non me capit (ut a magnis viris dissentiam) pæan, qui est ex tribus brevibus et longa. nam est et ipse una plus brevi anapæstos facilitas et agilitas. quid ita placuerit is, non video, nisi quod illum fere probaverunt, quibus loquendi magis quam orandi studium fuit. 111 nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel choreo, mea facilitas, nostra facilitas; ac præcedente spondeo tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. ei contrarius principiis merito laudatur, nam et primam stabilem et tres celeres habet. tamen hoc quoque meliores alios puto. 112 totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio, quæ ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat; nam id cum miseri, 113 tum ut minimis occupati est, neque enim, qui se totum ut hac cura consumpserit, potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto tesserulas, ut ait Lucilius, struet et vermiculate inter se lexis committet. nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt? 114 quasi vero numeri non sint ut compositione deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse generatum, mox ut eo repertos pedes. satis igitur ut hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus. 115 neque vero tam sint intuendi pedes quam universa comprehensio, ut versum facientes totum illum decursum non sex vel quinque partes, ex quibus constat versus, aspiciunt. ante enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud Fauni vatesque canebant. 116 ergo quem ut poemate locum habet versificatio, eum ut oratione compositio. optime autem de illa iudicant aures, quæ plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. ideoque docti rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem. 117 quædam vero tradi arte non possunt. mutandus est casus, si durius is, quo coeperamus, feratur. num , ut quem transeamus ex quo, præcipi potest? figura laboranti compositioni variata sæpe succurrit. quæ ? cum orationis, tum etiam sententiæ? num præscriptum eius rei ullum est? occasionibus utendum et cum re præsenti deliberandum est. 118 iam vero spatia ipsa, quæ ut hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi aurium habere iudicium? cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia pluribus brevia et abscisa sunt? cur ut circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur? 119 neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse. cur hosce potius quam hos? neque enim erat asperum. rationem fortasse non reddam, sentiam tamen esse melius. cur non satis sit, sermonem vulgi fuisse, (compositio enim patiebatur) ignorabo; sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse. 120 ad sensum igitur referenda sunt. et si qui non satis forte, quid seuerum, quid iucundum sit, intelligent, facient quidem natura duce melius quam arte; sed naturæ ipsi ars inerit. illud prorsus oratoris, 121 scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. ea duplex observatio est: altera, quæ ad pedes refertur; altera, quæ ad comprehensiones, quæ efficiuntur ex pedibus. ac de his prius. 122 diximus igitur esse incisa, membra, circuitus. incisum (quantum mea fert opinio) erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars membri. tale est enim, quo Cicero utitur: domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas. fiunt autem etiam singulis verbis incisa; diximus , testes dare volumus; incisum est diximus. 123 membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens. O callidos homines perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: et O rem excogitatam. quando ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: quem , quæso, nostrum fefellit, id vos ita esse facturos? quam Cicero brevissimam putat. itaque fere incisa et membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant. 124 periodo plurima nomina dat Cicero, ambitum, circuitum, comprehensionem, continuationem, circumscriptionem. genera eius duo sunt, alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum, quod constat membris et incisis, quæ plures sensus habent: aderat ianitor carceris, carnifex prætoris, reliqua. habet periodus membra minimum duo. 125 medius numerus videntur quattuor, sed recipit frequenter et plura. modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur. præstare debet ut sensum concludat; sit aperta, ut intelligi possit, non immodica, ut memoria contineri. membrum longius iusto tardum; brevius instabile est. 126 ubicunque acriter erit, instanter, pugnaciter dicendum,membratim cæsimque dicemus, nam hoc ut oratione plurimum valet; adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente æque audientem inhorrescere. 127 membratim plerumque narrabimus, aut ipsas periodos maioribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quæ non docendi gratia, sed ornandi narrantur, ut ut Verrem Proserpinæ raptus. hæc enim lenis et fluens contextus decet. 128 periodos apta prooemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine, commendatione, miseratione res eget, item communibus locis et ut omni amplificatione; sed poscitur tum austera, si accuses, tum fusa, si laudes. multum et ut epilogis pollet. 129 totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur. historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat. namque omnia eius membra connexa sunt et, quoniam lubrica est, hac atque illac fluit, ut homines, qui manibus invicem apprehensis gradum firmant, continent et continentur. 130 demonstrativum genus omne fusiores habet liberioresque numeros; iudiciale et contionale, ut materia varium est, sic etiam ipsa collocatione verborum. ubi iam nobis pars ex duabus, quas modo fecimus, secunda tractanda est. nam quis dubitat alia lenius, alia concitatius, alia sublimius, alia pugnacius, alia ornatius, alia gracilius esse dicenda; 131 gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire? ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant; his contraria magis gaudere brevibus, argumenta, partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile. 132 itaque componemus prooemium varie atque ut sensus eius postulabit. neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, si , Cæsar, ex omnibus mortalibus, qui sunt ac fuerunt, posset huic causæ disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit. 133 non quia negem hoc bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi ut omnibus principiis recusem. nam iudicis animus varie præparatur: tum miserabiles esse volumus, tum modesti tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. hæc ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. an similibus Cicero usus est numeris ut exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario? 134 narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. nam et verbis, ut sæpius pressa est, ita interim insurgit; sed docere et infigere animis res semper cupit, quod minime festinantium opus est. ac mihi videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus periodis. 135 argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen ita ut trochæis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent. 136 illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia amant amplitudinem dactyli quoque ac pæanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni. aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quæ res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus ut longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis ut breves cadunt. 137 summissa , qualia ut epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantes exigunt. vult esse Celsus aliquam et superiorem compositionem, quam equidem si scirem, non docerem; sed sit necesse est tarda et supina, verum nisi ex verbis atque sententiis. per se si id quæritur, satis odiosa esse non poterit. 138 denique , ut semel finiam, sic fere componendum quomodo pronuntiandum erit. an non ut prooemiis plerumque summissi, (nisi cum ut accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) ut narratione pleni atque expressi, ut argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, ut locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, ut epilogis plerumque deiecti et infracti? 139 atqui corporis quoque motui sunt sua quædam tempora et ad signandos pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. quid ? non vox et gestus accommodatur naturæ ipsarum, de quibus dicimus, rerum? quo minus id mirere ut pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. itaque tragoediæ, 140 ubi necesse est, adfectamus etiam tumorem ex spondeis atque iambis quibus maxime continetur: en impero Argis, sceptra mi liquit Pelops. At ille comicus æque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus trochæis, qui trochæi ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit; 141 sed quantum accipit celeritatis, tantum gravitatis amittit: quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem Aspera vero et maledica, ut dixi, etiam ut carmine iambis grassantur: quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo? In universum autem, 142 si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos et cotidie magis lascivissimis syntonorum modis saltat. ac ne tam bona quidem ulla erit, ut debeat esse continua et ut eosdem semper pedes ire. 143 nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare; et id cum manifestæ adfectationis est (cuius rei maxime cavenda suspicio est), tum etiam tædium ex similitudine ac satietatem creat; quoque est dulcius, magis perdit amittit que et fidem et adfectus motusque omnes, qui est ut hac cura deprehensus. nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex, cui putat hoc vacare. 144 ideoque interim quædam quasi solvenda de industria sunt; et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. sed neque longioribus, quam oportet, hyperbatis compositioni serviamus ne, quæ eius rei gratia fecerimus, propter eam fecisse videamur; et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis. 145 neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri possit, nisi quod ut evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis quærimus, sed facilitatem. non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, cum minus ut verbis habeant severitatis et gratiæ; 146 nec vitium duxerim, si Cicero a Demosthene paulum ut hac parte descivit. Sed quæ sit differentia nostri Græcique sermonis, explicabit summus liber. compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta, iucunda, varia. 147 eius tres partes: ordo, coniunctio, numerus. ratio ut adiectione, detractione, mutatione; usus pro natura rerum, quas dicimus: cura ita magna, ut sentiendi atque eloquendi prior sit; dissimulatio curæ præcipua, ut numeri sponte fluxisse, non arcessiti et coacti esse videantur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑