Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 7, cap. 4

1 est autem qualitas alia de summo genre atque ea quidem non simplex. nam et qualis sit cuiusque rei natura et quæ forma quæritur: an immortalis anima, an humana specie deus; et de magnitudine ac numero, quantus sol, an unus mundus. quæ omnia coniectura quidem colliguntur, quæstionem tamen habent in eo, qualia sint? hæc et in suasoriis aliquando tractari solent, 2 ut, si Cæsar deliberet, an Britanniam impugnet, quæ sit Oceani natura, an Britanniam insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum aggredienda, in consilium ferendum sit. eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, appetenda, vitanda; quæ in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris hic de factis agitur. 3 item demonstratiuæ partis omnia sunt in hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quæritur. lis est omnis aut de præmio aut de poena aut de quantitate. igitur genus causæ aut simplex aut comparativum. illic , quid æquum, hic, quid æquius aut quid æquissimum sit, excutitur. cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio. 4 defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod obiicitur, dicimus honestum esse. abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod fecimus. hanc partem vocant Hermagorei κατ᾽ ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes. Latine ad verbum translatam non invenio; absoluta appellatur. sed enim de re sola quæstio, iusta sit ea necne. 5 iustum omne continetur natura vel constitutione; natura, quod fit secundum cuiusque rei dignitatem. 6 hinc sunt pietas, fides, continentia et talia. adiiciunt et id, quod sit par. verum id non temere intuendum est: nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum, qui prior fecit, iniusti; et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum, quod antecessit. illa utrinque iusta, eadem lex, eadem condicio; ac forsitan ne sint quidem paria, quæ ulla parte sunt dissimilia. constitutio est in lege, more, iudicato, pacto. 7 alterum est defensionis genus, in quo factum per se improbabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur; id vocant κατ᾽ ἀντίθεσιν Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa. in quo genere fortissimum est, 8 si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii, Milonis. Ἀντέγκλημα dicitur, quia omnis nostra defensio constat eius accusatione, qui vindicatur: occisus est, sed latro; excæcatus, sed raptor. 9 est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quæstione, defenditur neque ex contrario facto, sed ex aliqua utilitate aut rei publicæ aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnunquam et nostra, si modo id erit, quod facere nostra causa fas sit; quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse nunquam potest, in domesticis disceptationibus potest. 10 nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malæ tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiæ causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse. in quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa. 11 quibus similia etiam in vera rerum quæstione tractantur. nam quæ in scholis abdicatorum, hæc in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est; quæ illic malæ tractationis, hic rei uxoriæ, cum quæritur utrius culpa divortium factum sit; quæ illic dementiæ, hic petendi curatoris. 12 subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid futurum fuit. nam in comparatione malorum boni locum obtinet levius: ut si Mancinus foedus Numantinum sic defendat, quod periturus, nisi id factum esset, fuerit exercitus. hoc genus ἀντίστασις Græce nominatur, comparativum nostri vocant. 13 hæc circa defensionem facti; quæ si neque per se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus. ideoque etiam in hos, qui citra scriptum sunt, status visa est cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videretur, missum se ab imperatore suo diceret. 14 interim derivatur in rem, ut si is, qui testamento quid iussus non fecerit, dicat per leges id fieri non potuisse. hoc μετάστασιν dicunt. hinc quoque exclusis excusatio superest. ea est aut ignorantiæ, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse; aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine. 15 fortuna quoque sæpe substituitur culpæ. nonnunquam male fecisse nos sed bono animo dicimus. utriusque rei multa et manifesta exempla sunt; idcirco non est eorum necessaria expositio. si omnia, quæ supra scripta sunt, deerunt, videndum, an imminui culpa possit. hic est ille, qui a quibusdam fieri solet, status quantitatis. 16 sed ea cum sit aut poenæ aut honoris, ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque, quæ ad numerum refertur a Græcis. nam et πηλικότητα et ποσότητα dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur. 17 ultima est deprecatio, quod genus causæ plerique negarunt in iudicium unquam venire. quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit, causas , Cæsar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe nunquam hoc modo: Ignoscite, indices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera. 18 in senatu vero et apud populum et apud principem et ubicunque iuris dementia est, habet locum deprecatio. in qua plurimum valent ex ipso, qui reus est, hæc tria; vita præcedens, si innocens, si bene meritus, si spes in futurum innocenter victuri et in aliquo usu futuri; præterea si vel aliis incommodis vel præsenti periculo vel pænitentia videatur satis poenarum dedisse; extra nobilitas, dignitas, propinqui, amici. 19 in eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum, si laus eum misericordis potius quam reprehensio dissoluti consecutura est. verum et in iudiciis, etiamsi non toto genere causæ, tamen ex parte magna hic locus sæpe tractatur. nam et divisio frequens est, etiamsi fecisset, ignoscendum fuisse idque in causis dubiis sæpe prævaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia versari solent. 20 sed nonnunquam etiam rei totius hic summa constituta. an vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quæstio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? sed etiam in formulis, cum poenariæ sunt actiones, ita causam partimur, an commissa sit poena, an exigi debeat. id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non posse. 21 de præmiis autem quæruntur duo: an ullo sit dignus, qui petit, an tanto; ex duobus, uter dignior; ex pluribus, quis dignissimus. quorum tractatus ex ipso meritorum genere ducuntur. et intuebimur non rem tantum, sive adleganda sive comparanda erit, sed personam quoque; nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus; 22 et locum multipliciter, in civitate tyrannis assueta an libera semper, in arce an domi; et quomodo factum sit, ferro an veneno; et quo tempore, bello an pace, cum depositurus esset eam potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus. habent in meritis gratiam periculum quoque et difficultas. 23 similiter liberalitas a quo profecta sit, refert. nam in paupere gratior quam in divite, dante beneficium quam reddente, patre quam orbo. item in quam rem dederit et quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam spem suam; similiter alia. et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem plurimum est ingenio loci, nec usquam tantum adfectus valent. 24 nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit; quale quidque videatur eloquentiæ est opus; hic regnat, hic imperat, hic sola vincit. huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, dementiæ, malæ tractationis, orbarum nuptias indicentium. nam et fere sic accidit, inventique sunt, qui has materias officiorum vocarent. 25 sed alios quoque nonnunquam leges hæ recipiunt status. nam et coniectura est aliquando in plerisque horum, cum se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt Cuius generis exempla sunt multa. et quid sit dementia ac mala tractatio, finitur. nam leges iuris plerumque quæstiones præcurrere solent, sed ex quibus causæ non fiat status. 26 quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quæ crimina malæ tractationis actio non detur, et cui accusare dementiæ non permittatur. 27 abdicationum formæ sunt duæ, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri. illa semper asperam abdicantis actionem habet; immutabile est enim, quod factum est; hæc ex parte blandam et suadenti similem; mavult enim pater non abdicare; at pro filiis in utroque genere summissam et ad satisfaciendum compositam. 28 A quo dissensuros scio, qui libenter patres figura lædunt; quod non ausim dicere nunquam esse faciendum, potest enim materia incidere, quæ hoc exigat; certe vitandum est, quotiens aliter agi potest. sed de figuris alio libro tractabimus. 29 non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malæ tractationis actiones; nam et ipsæ habent eandem in accusationibus moderationem. dementiæ quoque iudicia aut propter id, quod factum est, aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest instituuntur. 30 et actor in eo, quod factum est, liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tanquam valetudine lapsi misereatur; in eo vero, cuius libera mutatio est, diu roget et suadeat et novissime dementiam ration queratur obstare, non mores: quos quanto magis in præteritum laudaverit, tanto facilius probabit morbo esse mutatos. 31 reus , quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia. omnibus is commune est, quod rei non semper defensione facti, sed excusatione ac vena frequenter utuntur. est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius, quam obiiciatur, absolutioni nonnunquam sufficit. 32 sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt. iniuriarum ; quanquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen hæc actio facto atque animo continetur. 33 de accusatore constituendo, quæ iudicia divinationes vocantur; in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat, hac usus est divisione, spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quæritur, a quo minime velit is qui accusatur. frequentissimæ tamen hæ sunt quæstiones, 34 uter maiores causas habeat, uter plus industriæ aut virium sit adlaturus ad accusandum, uter id fide meliore facturus. 35 tutelæ præterea; in quo iudicio solet quæri, an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem præstare debeat tantum, non etiam consilium et eventum. cui simile est male gestæ procurationis, quæ in foro negotiorum gestorum; nam et mandati actio est. 36 præter hæc finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quæritur, an inscriptum sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque. male gestæ legationis apud Græcos et veris causis frequens, ubi iuris loco quæri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliæ in nuntiando, aliæ in renuntiando sunt, ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem. 37 plurimum tamen est in eo, quale sit factum. rei publicæ læsæ: hinc moventur quidem illæ iuris cavillationes, quid sit rem publicam lædere, et, læserit an non profuerit, et, ab ipso an propter ipsum læsa sit: in facto tamen plurimum est. ingrati quoque, in quo genere quæritur, an is cum quo agitur acceperit beneficium. quod raro negandum est; ingratus est enim qui negat. 38 quantum acceperit, an reddiderit, an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id, quod exigebatur, debuerit, quo animo sit. simpliciores illæ iniusti repudii, sub qua lege controversiæ illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a defendentis accusatio. 39 præterea , cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quæstio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat; cetera qualitatis. finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate quæratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta, quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator. quod idem accidit, si orbæ nuptias indicant pares gradu, et si inter propinquos de idoneo quæratur. 40 sed mihi nec omnes persequi materias in animo est, fingi enim adhuc possunt; nec omnes earum quæstiones, quia positionibus mutantur. hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholæ tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse. 41 quantitas quoque, ut dixi, etiamsi non semper, plerumque tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri. sed modus aliquando constat æstimatione facti, quanta sit culpa, quantumve beneficium, aliquando iure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus vel honorandus sit: 42 stuprator decem milia dare debeat, quæ poena huic crimini constitute est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tanquam causa mortis. quo in genere falluntur, qui ita dicunt, tanquam inter duas leges quæratur: nam de decem milibus nulla controversia est, quæ non petuntur. 43 iudicium redditur, an reus causa sit mortis. in coniecturam quoque eadem species cadit, cum, perpetuo an quinquennali sit exilio multandus, in controversiam venerit; nam an prudens cædem commiserit quæritur. 44 illa quoque, quæ ex numero ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta præmia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat. sed hic quoque factum æstimatur et, tamen ius ipsum pendet ex qualitate.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑