Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 2, cap. 4

1 hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper illa quæ sola vulgo vocatur arte rhetorica. ac mihi opportunus maxime videtur ingressus ab eo, cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit. 2 et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, fabulam, quæ versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed etiam a forma veritatis remota; argumentum, quod falsum sed vero simile comoediæ fingunt; historiam, in qua est gestæ rei expositio; grammaticis autem poeticas dedimus: 3 apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto verior. sed narrandi quidem quæ nobis optima ratio videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus. interim admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur?) neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticæ licentiæ ducuntur, lasciviat. 4 vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia quam quod ex copia venit. nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec sperari potest; melior autem indoles læta generosique conatus et vel plura iusto concipiens interim spiritus. 5 nec unquam me in his discentis annis offendat, si quid superfuerit. quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curæ velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinæ lacte patiantur. 6 erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta ætas astringat. hinc spes roboris. maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans. audeat hæc ætas plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa. facile remedium est ubertati; 7 sterilia nullo labore vincuntur. ilia mihi in pueris natura minimum spei dederit, in qua ingenium iudicio præsumitur. materiam esse primum volo vel abundantiorem atque ultra quam oporteat fusam. multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exsculpi; erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam cælatura altior rumpat. 8 quod me de his ætatibus sentire minus mirabitur, qui apud Ciceronem legerit: volo enim se efferat in adolescente fecunditas. quapropter in primis evitandus et in pueris præcipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum. 9 inde fiunt humiles statim et velut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis putant vitio carere, in id ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent. quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec musta in lacu statim austera sint; sic et annos ferent et vetustate proficient. 10 ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere; nam et desperant et dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent, nihil conantur. 11 quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse. 12 iucundus ergo tum maxime debet esse præceptor, ut remedia, quæ alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur; laudare aliqua, ferre quædam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo aliquid sui. nonnunquam hoc quoque erit utile, ipsum totas dictare materias, quas et imitetur puer et interim tanquam suas amet. 13 at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat; expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam rursus a me tractatam scribere de integro iuberem; posse enim adhuc eum melius, quatenus nullo magis studia quam spe gaudent. 14 aliter autem alia ætas emendanda est, et pro modo virium et exigendum et corrigendum opus. solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut lætius, laudare illud me adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem; ita et ingenio gaudebant et iudicio non fallebantur. 15 sed ut eo revertar, unde sum digressus: narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo. nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quæ audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium præceptoris, et dum aliud non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum iam formam rectæ atque emendatæ orationis accipient, extemporalis garrulitas nec exspectata cogitatio et vix surgendi mora circulatoriæ vere iactationis est. 16 hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quæ magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur. 17 erit suum parandæ facilitati tempus, nec a nobis negligenter locus iste transibitur. interim satis est, si puer omni cura et summo, quantum illa ætas capit, labore aliquid probabile scripserit; in hoc assuescat, huius sibi rei naturam faciat. ille demum in id, quod quærimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet recte dicere quam cito. 18 narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod ἀνασκευή et κατασκευή vocatur. id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, verum etiam in ipsis annalium monumentis; ut, si quæratur, an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse corvum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis everberaret, sit in utramque partem ingens ad dicendum materia; 19 aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numæ. nam Græcis historiis plerumque poeticæ similis licentia est. Sæpe etiam quæri solet de tempore, de loco quo gesta res dicitur, nonnunquam de persona quoque; sicut Livius frequentissime dubitat, et alii ab aliis historici dissentiunt. 20 inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est. namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio rerum venit exemplisque, quæ sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum. 21 hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterve deterior; quæ quanquam versatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et virtutum vitiorumque non tantum naturam, sed etiam modum tractat. verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia hæc rhetorices pars est, præcipiemus suo tempore. 22 communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes; quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter cæcus, aleator pauper, petulans senex. habent autem nonnunquam etiam defensionem. 23 nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic, ut non homini patrocinemur, sed crimini. 24 theses autem, quæ sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosæ atque uberes, quæ vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum. nam posterior ex prædictis locus in causa Murenæ copiosissime a Cicerone tractatur. 25 sunt et illæ pæne totæ ad deliberativum pertinentes genus, ducendane uxor, petendine sint magistratus. namque et hæ personis modo adiectis suasoriæ erunt. 26 solebant præceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis præparare nos coniecturalibus causis, cum quærere atque exsequi iuberent, cur armata apud Lacedæmonios Venus, et quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quæstio est, quod genus chriæ videri potest. 27 nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriæque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur. 28 quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo) summam videbantur mihi infirmitatem de se confiteri. nam quid ii possint in causis, quarum varia et nova semper est facies, proprium invenire? quomodo propositis ex parte adversa respondere, altercationibus velociter occurrere, testem rogare? qui etiam in iis, quæ sunt communia et in plurimis causis tractantur, vulgatissimos sensus verbis nisi tanto ante præparatis prosequi nequeant. 29 necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens audientium memoria infelix supellex, quæ sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur: 30 cum eo quidem quod vix ullus est tam communis locus, qui possit cohærere cum causa nisi aliquo propriæ quæstionis vinculo copulatus; appareat alioqui non tam insertum quam adplicitum, 31 vel quod dissimilis est ceteris vel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur sed quia paratus est: ut quidam sententiarum gratia verbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat nasci sententia. 32 ita sunt autem speciosa hæc et utilia, si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est. verum hactenus evagari satis fuerit. 33 legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas vires desiderant; quæ quidem suasoriis an controversiis magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt. apud Græcos enim lator earum ad iudicem vocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit. utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur. nam et genera sunt tria, sacri, publici, privati iuris. 34 quæ divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. ea quidem, de quibus quæri solet, communia omnibus. 35 aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur; aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte nundino promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare. 36 sed hæc ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt hæ citra complexum personarum, temporum, causarum. reliqua eadem fere vero fictoque huiusmodi certamine tractantur. 37 nam vitium aut in verbis aut in rebus est. in verbis quæritur, an satis significent, an sit in iis aliquid ambiguum; in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in præteritum ferri debeat, an in singulos homines. maxime vero commune est quærere, an sit honesta, an utilis. 38 nec ignore, plures fieri a plerisque partes; sed nos iustum, pium, religiosum, ceteraque his similia honesto complectimur. iusti tamen species non simpliciter excuti solent. aut enim de re ipsa quæritur, ut dignane poena vel præmio sit, aut de modo præmii poenæve, qui tam maior quam minor culpari potest. 39 utilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore. quædam an obtineri possint, ambigi solet. ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus præbeatur. 40 nec me fallit, eas quoque leges esse, quæ non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est. sed de his nihil hoc loco præcipi potest; constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi qualitate. 41 his fere veteres facultatem dicendi exercuerunt assumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione. nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Græcos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat. 42 an ab ipso id genus exercitationis sit inventum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperi; sed ne ii quidem, qui hoc fortissime adfirmant, ullo satis idoneo auctore nituntur. Latinos vero dicendi præceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse Cicero auctor est; quorum insignis maxime Plotius fuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑