Quintilianus, Institutio oratoria
1 sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima. neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere, cum delet. huius autem operis est adiicere, detrahere, mutare. sed facilius in iis simpliciusque iudicium, quæ replenda vel deicienda sunt; premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere, duplicis operæ. nam et damnanda sunt quæ placuerunt et invenienda quæ fugerant. 2 nec dubium est optimum esse emendandi genus, si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tanquam recentes fetus blandiantur. 3 sed neque hoc contingere semper potest præsertim oratori, cui sæpius scribere ad præsentes usus necesse est; et ipsa emendatio finem habeat. sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus. accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguis et cura peiora. 4 sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat. temporis quoque esse debet modus. nam quod Cinnæ Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis, qui parcissime, decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit, si tam tardum fuerit, auxilium.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
