Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 1, cap. 4

1 primus in eo, qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammatici est locus. nec refert, de Græco an de Latino loquar, quanquam Græcum esse priorem placet. 2 utrique eadem via est. hæc igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit. 3 nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem præcedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est; quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici, ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros, qui falso viderentur inscripti, tanquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero. 4 nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus non propter historias modo sed verba, quæ frequenter ius ab auctoribus sumunt. tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec, si rationem siderum ignoret, poetas intelligat, qui (ut alia omittam) totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utantur; nec ignara philosophiæ, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quæstionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Græcis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui præcepta sapientiæ versibus tradiderunt. 5 eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose. quo minus sunt ferendi, qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur, quæ nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris, corruet; necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes et quæ vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis. 6 ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnæ sit operæ consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quæ non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit. 7 an cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos? non hercule magis quam nervorum. at grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquæ nobis necessariæ litterarum, non cum Græca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriæ, 8 in Latinis, ut in his seruus et uulgus Æolicum digammon desideratur, et medius est quidam V et I litteræ sonus; non enim sic optimum dicimus ut opimum, et in here neque E plane neque I auditur; 9 an rursus aliæ redundent, præter notam aspirationis, (quæ si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quæ et ipsa quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Græcos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quærimus? 10 atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut etiam scribitur et nos ut luos. At quæ ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas; nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri, si non aliquæ officio consonantium fungantur. 11 quæret hoc etiam, quomodo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat. atqui littera I sibi insidit, coniicit enim est ab illo iacit, et V, quomodo nunc scribitur uulgus et seruus. sciat etiam Ciceroni placuisse aiio Maiiamque geminata I scribere; quod si est, etiam iungetur ut consonans. 12 quare discat puer, quid in litteris proprium, quid commune, quæ cum quibus cognatio; nec miretur, cur ex scamno fiat scabillum aut a pinno (quod est acutum) securis utrinque habens aciem bipennis; ne illorum sequatur errorem, qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas avium dici volunt. 13 neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut præpositio, ut secat secuit, cadit excidit, cædit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus inlutus et mille talia), sed quæ rectis quoque casibus ætate transierunt. nam ut Valesii Fusii in Valerios Furiosque venerunt: ita arbos, labos, vapos etiam et clamos ac lases fuerunt. 14 atque hæc ipsa S littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit, nam mertare atque pultare dicebant, quin fordeum fædosque pro aspiratione F velut simili littera utentes; nam contra Græci aspirare F ut φ solent, ut pro Fundanio Cicero testem, qui primam eius litteram dicere non possit, irridet. 15 sed B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde Burrus et Bruges et balæna . nec non eadem fecit ex duello bellum, unde Duellios quidam dicere Bellios ausi. 16 quid stlocum stlitesque? quid T litteræ cum D quædam cognatio? quare minus mirum, si in vetustis operibus urbis nostræ et celebribus templis legantur Alexanter et Cassantra. quid O atque V permutatæ invicem, ut Hecoba et nutrix Culchidis et Pulixena scriberentur, ac, ne in Græcis id tantum notetur, dederont ac probaveront? sic Ὀδυσσεύς, quem Ὀλισσέα fecerant Æolis, ad Ulixem deductus est. 17 quid ? non E quoque I loco fuit? Μenerva et leber et magester et Diiove Victore non Diiovi Victori? sed mihi locum signare satis est, non enim doceo, sed admoneo docturos. inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo. tum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quæ partes orationis; quanquam de numero parum convenit. 18 veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt; videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexus eorum esse iudicaverunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed hæc videtur ex συνδέσμῳ magis propria translatio. 19 paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum convinctionibus articuli adiecti, post præpositiones, nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. noster sermo articulos non desiderat, ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed accedit superioribus interiectio. 20 alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et ætate nostra Palæmon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tanquam speciem eius. at ii, qui aliud nomen aliud vocabulum faciunt, novem. nihilominus fuerunt, qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione deducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum, domus, lectus, appellatio, cui vel alterum deesset vel utrumque, ventus, cælum, deus, virtus. adiiciebant et asseverationem ut eheu, et tractationem ut fasciatim; quæ mihi non approbantur. 21 vocabulum an appellatio dicenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo. 22 nomina declinare et verba in primis pueri sciant, neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt; quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur. 23 atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quæ didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quæ sunt duobus omnibusve communia. 24 nec statim diligentem putabo, qui promiscua, quæ ἐπίκοινα dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet; aut quæ feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt Murena et Glycerium. 25 scrutabitur ille præceptor acer atque subtilis origines nominum, quæ ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, Sullæ , Burri, Galbæ, Plauti, Pansæ, Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt; et ex iis, quæ post natos eveniunt, unde Vopiscus. iam Cottæ, Scipiones, Lænates, Serani sunt ex variis causis. 26 gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. in servis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a domino, unde Marcipores Publiporesque. quærat etiam, sitne apud Græcos vis quædam sexti casus et apud nos quoque septimi. nam cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura; nec, si idem Græce dicam, dativi. 27 sed in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? litterarii pæne ista sunt ludi et trivialis scientiæ. iam quosdam illa turbabunt, quæ declinationibus non tenentur. nam et quædam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent, 28 ut lectum et sapiens et quædam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor. iam itur in antiquam silvam nonne propriæ cuiusdam rationis est? nam quod initium eius invenias? cui simile fletur. accipimus aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi, aliter ut totis usque adeo turbatur agris. est etiam quidam tertias modus, ut urbs habitatur, unde et campus curritur, mare navigator. pransus quoque ac potus diversum valet quam indicat. quid ? quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt? quædam etiam mutantur ut fero in præterito, quædam tertiæ demum personæ figura dicuntur ut licet, piget, quædam simile quiddam patiuntur vocabulis quæ in adverbium transeunt? nam ut noctu et diu ita dictu factuque. sunt enim hæc quoque verba participialia quidem, non tamen qualia dicto factoque.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑