Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 9, cap. 3

1 verborum vero figuræ et mutatæ sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur. itaque , si antiquum sermonem nostro comparemus, pæne iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero præcipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et huic non hunc adulari iam dicitur et mille alia; utinamque non peiora vincant. 2 verum schemata λέξεως duorum sunt generum: alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime collocatione exquisitum est. quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere. prius fit iisdem generibus quibus vitia. esset enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret. 3 verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque defenditur, sæpe etiam ratione quadam. ideoque , cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur. una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat. 4 quodsi quis parce et, cum res poscet, utetur; velut asperso quodam condimento iucundior erit; at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet. quanquam sunt quædam figuræ ita receptæ, ut pæne iam hoc ipsum nomen effugerint; quæ etiamsi fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient. 5 nam secretæ et extra vulgarem usum positæ ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant. 6 fiunt ergo et circa genus figuræ in nominibus; nam et oculis capti talpæ et timidi dammæ dicuntur a Vergilio; sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est; et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es. 7 quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quæ facimus patiendi modo sæpe dicere, ut arbitror, suspicor, et contra faciendi quæ patimur, ut vapulo; ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur, luxuriat; fluctuatur, fluctuat; adsentior, adsentio. 8 est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur, gladio pugnacissima gens Romani ( gens enim ex multis), vel ex diverso, qui non risere parentes, nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est; Ex illis enim, qui non risere, hic quem non dignata. 9 * satura est sed nostrum istud vivere triste aspexi , cum infinito verbo sit usus pro appellatione; nostram enim vitam vult intelligi. utimur et verbo pro participio, magnum dat ferre talentum, tanquam ferendum, et participio pro verbo, volo datum. 10 interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema: ut in hoc virus est vitium fugere: aut enim partes orationis mutat ex illo virtus est fuga vitiorum, aut casus ex illo virtutis est vilium fugere; multo tamen hoc utroque excitatius. iunguntur interim schemata: Sthenelus sciens pugnæ; est enim scitus Sthenelus pugnandi. 11 transferuntur et tempora: Timarchides negat esse ei periculum a securi, (præsens enim pro præterito positum est) et status: hoc Ithacus velit; et, ne morer, per omnia genera per quæ fit soloecismus. 12 hæc quoque est, quam ἑτεροίωσιν vocant, cui non dissimilis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium neque ea res falsum me habuit et duci probare. ex quibus fere præter novitatem brevitas etiam peti solet. unde eo usque processum est, ut non pæniturum pro non acturo pænitentiam et visuros ad videndum missos idem auctor dixerit. 13 quæ ille quidem fecerit schemata, an idem vocari possint, videndum, quia recepta sint. nam receptis etiam vulgo auctore contenti sumus: ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod a Cicerone reprehendi notum est; ad fici enim contumelia dicebant. 14 alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit: vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat.— progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat . Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima. 15 illud et in consuetudine remansit enimvero. his amplius apud eundem: nam quis te iuuenum confidentissime, quo sermonis initium fit. sed tam magis illa tremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnæ. Quod est versum ex illo: quam magis ærumna urget, tam magis ad malefaciendum viget. 16 pleni talibus antiqui sunt; initio Eunuchi Terentius quid igitur faciam? inquit. alius : ain tandem leno? Catullus in Epithalamio, dum innupta manet, dum cara suis est, cum prius dum significet quoad, sequens usque eo. 17 ex Græco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, vulgus amat fieri, vel Horatii, nam id maxime probat, nec ciceris, nec longæ invidit avenæ, vel Vergilii, Tyrrhenum navigat æquor. sed iam vulgatum actis quoque, saucius pectus. 18 ex eadem parte figurarum priore dicto et adiectio est, quæ videri potest supervacua, sed non sine gratia est: nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi; potest enim deesse alterum nam. et apud Horatium illud, Fabriciumque , hunc et intonsis Curium capillis. sed detractiones, quæ in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram; accede ad ignem, iam calesces plus satis. plus enim quam satis est. 19 nam de altera quæ detractione pluribus dicendum est. utimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet; duo inter se comparativa committimus: si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. 20 sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quæ et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus: sed nos immensum spatiis confecimus æquor; et de pluribus singulariter, haud secus ac patriis acer Romanus in armis. Specie diversa sed genere eadem et hæc sunt, 21 neve tibi ad solem vergant vineta cadentem.— ne mihi tum molles sub divo carpere somnos, neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, non enim nescio cui alii prius nec postea sibi uni, sed omnibus præcipit. sed de nobis loquimur tanquam de aliis: dicit Seruius, negat Tullius. 22 sed nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus. utriusque rei exemplum pro Cæcina. Pisonem , adversæ partis advocatum, adloquens Cicero dicit, restituisse te dixti; nego me ex edicto prætoris restitutum esse; verum enim est illud; restituisse se Æbutius dixit, Cæcina nego me ex edicto prætoris restitutum esse; et ipsum dixti, excussa syllaba, figura in verbo. 23 illa quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Græci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: ego cum te ( mecum enim sæpissime loquitur ) patriæ reddidissem; cui adiiciunt hyperbaton, 24 quod inter tropos esse noluerunt; alterum, quod est ei figuræ sententiarum, quæ ἀποστροφή dicitur, simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi: Decios, Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Cæsar. 25 acutius adhuc in Polydoro, fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro vi potitur. quid non mortalia pectora cogis auri sacra fames? hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant: quid loquor? aut ubi sum? 26 coniunxit autem παρένθεσιν et ἀποστροφήν Vergilius illo loco, haud procul inde citæ Mettum in diversa quadrigæ distulerant , (at tu dictis Albane maneres!) raptabatque viri mendacis viscera Tullus. Hæc schemata aut his similia, 27 quæ erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. quod continget, si neque supra modum multæ fuerint nec eiusdem generis aut iunctæ aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit. 28 illud est acrius genus, quod non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus cum gratiam tum etiam vires accommodat. E quibus primum sit, quod fit adiectione. plura sunt genera; nam et verba geminantur, vel amplificandi gratia, ut occidi , occidi, non Sp. Mælium; alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat; vel miserandi, ut A Corydon, Corydon. 29 quæ eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum convertitur. similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior: bona , miserum me! ( consumptis enim lacrimis tamen infixus hæret animo dolor ) bona, inquam, Cn. Pompeii acerbissimæ voci subiecta præconis. — vivis et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. 30 sed ab iisdem verbis plura acriter et instanter incipiunt: nihilne te nocturnum præsidium Palatii, nihil urbis vigiliæ, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uultusque mouerunt? et in iisdem desinunt: quis eos postulavit? Appius . Quis produxit? Appius . 31 quanquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et fines iidem sunt, quis et quis, Appius et Appius . quale est: qui sunt, qui foedera sæpe ruperunt? Carthaginienses. qui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. qui sunt, qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. qui sunt, qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses. 32 etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius esse loci potius dixi: vigilas tu de node, ut tuis consultatoribus respondeas; ille, ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat. te gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat. tu actionem instituis; ille aciem instruit. tu caves, ne consultores tui, ille, ne urbes aut castra capiantur. 33 sed hac gratia non fuit contentus orator, vertit in contrarium eandem figuram: ille tenet et scit, ut hostium copiæ, tu, ut aquæ pluviæ arceantur. ille exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis. 34 possunt media quoque respondere vel primis, ut te nemus Angitiæ, vitrea te Fucinus unda; vel ultimis ut hæc navis onusta præda Siciliensi, cum et ipsa esset ex præda. nec quisquam dubitabit. idem fieri posse iteratis utrinque mediis. respondent primis et ultima: multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis multi. 35 est et illud repetendi genus, quod simul proposita iterat et dividit: Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus ævo iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi. Ἐπάνοδος dicitur Græce, nostri regressionem vocant. nec solum in eodem sensu, 36 sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: principum dignitas erat pæne par, non par fortasse eorum qui sequebantur. interim variatur casibus hæc et generibus retractatio: magnus est dicendi labor, magna res et cetera; et apud Rutilium longa περιόδῳ sed hæc initia sententiarum sunt: pater hic tuus? patrem nunc appellas? patris tui filius es? 37 fit casibus modo hoc schema, quod πολύπτωτον vocant. constat aliis etiam modis, ut pro Cluentio: quod autem tempus veneni dandi? illo die? illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quæ porro interceptio poculi? 38 cur non de integro autem datum? hanc rerum, coniunctam diversitatem Cæcilius μεταβολήν vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa. 39 ut hæc in unum congeruntur, ita contra ilia dispersa sunt, quæ a Cicerone dissipata dici puto: hic segetes, illic ueniunt felicius uuæ, arborei fetus alibi, et deinceps. 40 ilia vero apud Ciceronem mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primum verbum longo post intervallo redditum est ultimum et media primis et mediis ultima congruunt: vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum; ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum. 41 hanc frequentiorem repetitionem πλοκήν vocant, quæ fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistola ad Brutum, ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn. 42 Pompeium, ego ergo cum redierim. sed in iisdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum: ut apud Persium, usque adeone scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? Sed apud Ciceronem, neque enim poterant iudicio et hi damnari, qui iudicabant. 43 sed sensus quoque toti, quemadmodum coeperunt, desinunt: venit ex Asia. hoc ipsum quam novum! tribunus plebis venit ex Asia. * eadem tamen periodo et verbum primum ultimum refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim verumtamen venit. interim sententia quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: quid Cleomenes facere potuit? non enim possum quemquam insimulare falso. quid , inquam, magno opere potuit Cleomenes facere? 44 prioris etiam sententiæ verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetæ sæpius: Pierides, vos hæc facietis maxima Gallo, Gallo , cuius amor tantum mihi crescit in horas. Sed ne oratores quidem raro: hic tamen vivit; vivit? immo vero etiam in senatum venit. 45 aliquando , sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulæ sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. initia hoc modo: dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, obiecerim invidiæ. rursus clausulæ ibidem statim, vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicavistis. hoc alii συνωνυμίαν alii disiunctionem vocant, utrumque, etiamsi est diversum, recte; nam est nominum idem significantium separatio. congregantur quoque verba idem significantia. quæ cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti; egredere aliquando ex urbe, patent portæ, proficiscere. 46 et in eundem alio libro: abiit , excessit, erupit, evasit. hoc Cæcilio πλεονασμός videtur, id est, abundans super necessitatem oratio, sicut illa vidi oculos ante ipse meos. in illo enim vidi inest ipse. verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus. fidi , ipse, ante oculos, totidem sunt adfectus. cur tamen hæc proprie nomine tali notarit, 47 non video. nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio πλεονασμός videri potest. nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes acervantur: perturbatio istum mentis et quædam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt. 48 congeruntur et diversa: mulier , tyranni sæva crudelitas, patris amor, ira præceps, temeritatis dementia. sed apud Ovidium: sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quæ visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis. Inveni, qui et hoc πλοκήν vocaret: 49 cui non adsentior, cum sit unius figuræ, mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum διαλλαγὴν vocant. quæro ab inimicis, sintne hæc investigate, comperta, patefacta, sublata, deleta, exstincta per me. investigata , comperta, patefacta aliud ostendunt; sublata, deleta, extincta sunt inter se similia, sed non etiam prioribus. 50 sed hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quæ, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus; nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi; in senatum sunt introducti, et totus hic locus talis est. hoc genus et βραχυλογίαν vocant, quæ potest esse copulata dissolutio. contrarium illud est schema, quod coniunctionibus abundat. illud ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur. 51 sed hoc est vel iisdem sæpius repetitis, ut tectumque laremque armaque Amyclæumque canem Cressamque pharetram; vel diversis: 52 arma virumque — multum ille et terris — multa quoque. 53 adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, — bis senos cui nostra dies, — hic mihi responsum primus dedit ille petenti. sed utrumque horum acervatio est, tantum iuncta aut dissoluta. 54 omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit. fons quidem unus, quia acriora facit et instantiora quæ dicimus et vim quandam præ se ferentia velut sæpius erumpentis adfectus. gradatio , quæ dicitur κλῖμαξ apertiorem habet artem et magis adfectatam ideoque esse rarior debet. 55 est autem ipsa quoque adiectionis; repetit enim quæ dicta sunt et, priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit. eius exemplum ex Græco notissimo transferatur: non enim dixi quidem sed non scripsi, nec scripsi quidem sed non obii legationem, nec obii quidem legationem sed non persuasi Thebanis. 56 sint tamen tradita et Latina: Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria æmulos comparavit. et Calvi: non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiæ legis, neque Plautiæ legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum iudicia perierunt. 57 invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum: Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus, ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus Atreus , qui nostrum porro propagat genus. 58 at quæ per detractionem fiunt figuræ, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῇ distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur: ut Cælius in Antonium, stupere gaudio Græcus: simul enim auditur coepit. Cicero ad Brutum: sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi. 59 cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur: nouimus et qui te, transversa tuentibus hircis, sed quo, sed faciles Nymphæ risere, sacello. Hanc quidam aposiopesin putant, frustra. 60 nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur. ego ne illud quidem aposiopesin semper voco, 61 in quo res quæcunque relinquitur intelligenda, ut ea quæ in epistolis Cicero: data Lupercalibus, quo die Antonius Cæsari; non enim obticuit sed lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit. 62 altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur. tertia , quæ dicitur ἐπεζευγμένον in qua unum ad verbum plures sententiæ referuntur, quarum unaquæque desideraret illud, si sola poneretur. id accidit aut præposito verbo, ad quod reliqua respiciant: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia; aut illato, quo plura cluduntur: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit. 63 medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat. iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios dicimus, et singularia pluralibus miscet. 64 sed hæc adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint. illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur: sociis tunc, arma capessant, edico , et dira bellum cum genie gerendum. Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud edico. non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν vocant, quæ duas res diversas colligat: tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet. Huic diversam volunt esse distinctionem, 65 cui dant nomen παραδιαστολήν qua similia discernuntur: cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente, fortem, pro illiberali diligentem. quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea, qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: brevis esse laboro, obscurus fio, et quæ sequuntur. 66 tertium est genus figurarum, quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. hinc est παρονομασία, quæ dicitur adnominatio. ea non uno modo fieri solet: ex vicinia (quadam prædicti nominis ducta casibus declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix; 67 et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: quando homo hostis, homo. quibus exemplis sum in aliud usus, sed in uno ἔμφασις est geminatio. παρονομασίᾳ contrarium est, quod eodem verbo quasi falsum arguitur: Quæ lex privatis hominibus esse lex non uidebatur. 68 cui confinis est ἀντανάκλασις eiusdem verbi contraria significatio. cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem suam expectaret, et ille dixisset, se vero non exspectare: Immo, inquit, rogo exspectes. non ex eodem sed ex vicino diversum accipitur, cum supplicio adficiendum dicas, quem supplicatione dignum iudicaris. 69 aliter quoque voces aut eædem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatæ; quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter præcepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono: 70 amari iucundum est, si curetur, ne quid insist amari. avium dulcedo ad avium ducit; et apud Ovidium ludentem: cur ego non dicam, Furia, te furiam? Cornificius hanc traductionem vocat, 71 videlicet alterius intellectus ad alterum. sed elegantius, quod est positum in distinguenda rei proprietate: hanc rei publicæ pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. sed quæ præpositionibus in contrarium mutantur: non emissus ex urbe, sed immissius in urbem esse videatur. melius atque acrius, quod cum figura iucundum est tum etiam sensu valet: Emit morte immortalitatem. 72 illa leviora: Non Pisonum sed pistorum et ex oratore arator. pessimum vero: ne patres conscripti videantur circumscripti; — raro evenit sed vehementer venit. sed contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce non dissona accipiat. 73 sed cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo? pater meus contra eum, qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat, non exigo, ut inmoriaris legationi; immorare. nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, præsertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit. 74 magnæ veteribus curæ fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis acquirere. Gorgias in hoc immodicus, copiosus ætate utique prima Isocrates fuit. delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratæ, nisi copia redundet, voluptati et rem alioqui leuem sententiarum pondere implevit. nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acres incidit sensus, innatam gratiam videtur habere non arcessitam. 75 similium fere quadruplex ratio est. nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quæritur, ut puppesque tuæ pubesque tuorum; et sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et non enim tam spes laudanda quam res est, aut certe par et extremis syllabis consonans: non verbis, sed armis. 76 sed hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est: quantum possis, in eo semper experire, it prosis. hoc est πάρισον, ut plerisque placuit. Theo Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus. 77 secundum , ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis: ὁμοιοτέλευτον vocant similem duarum sententiarum vel plurium finem: non modo ad salutem eius exstinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infingendam. ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quæ τρίκωλα dicuntur: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. sed in quaternas quoque ac plures hæc ratio ire sententias potest. fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et abiit , excessit, erupit, evasit. 78 tertium est, quod in eosdem casus cadit, ὁμοιόπτωτον dicitur. sed neque, quod finem habet similem, utique in eundem venit finem ὁμοιόπτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile, etiamsi dissimilia sint quæ declinentur; nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur, et quocunque modo accommodari potest. 79 neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum, amisso nuper infelicis aulæ si non præsidio inter pericula tamen solacio inter adversa. eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic præsidio solacio, pericula adversa, pæne ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant. 80 etiam ut sint, quod est quartum, membris æqualibus, quod ἰσόκωλον dicitur: si , quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret ἰσόκωλον est et ὁμοιόπτωτον habet; non minus nunc in causa cederet Aulus Cæcina Sexti Æbutii impudentiæ, quam tum in vi facienda cessit audaciæ, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti: non minus cederet quam cessit. at hoc ὁμοιοτέλευτον et παρονομασία est: neminem alteri posse dare in matrimonium, nisi penes quem sit patrimonium. 81 contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio ( ἀντίθετον dicitur) non uno fit modo. nam et fit, si singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi, uicit pudorem libido, timorem audacia, et bina binis: non nostri ingenii, vestri auxilii est, et sententiæ sententiis: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis. 82 cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus: odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; et, quæ sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: ut quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in causa boni fuit, prosit. 83 nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, est igitur, hæc iudices, non scripta sed nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus. 84 nec semper, quod adversum est, contra ponitur, quale est apud Rutilium, nobis primis dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, in omnes terras distribuimus. 85 fit etiam adsumpta illa figura, qua verba declinata repetuntur, quod ἀντιμεταβολή dicitur: non , ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo. et quod apud Ciceronem conversum ita est, ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: ut et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur. 86 et eodem cluditur verbo: ut quod dicit de se. Roscio , etenim , cum artifex eiusmodi est, ut solus videatur dignus qui in scena, spectetur, tum vir eiusmodi est, ut solus dignus esse videatur, qui eo non accedat. est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratia: si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator rei publicæ Brutus, hostis Antonius. 87 olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt, qui putent esse figuram: incredibile est, ( quod dico, sed verum; ἀνθυποφοράν vocant; et aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter, διέξοδον et longius evectus sum sed redeo ad propositum, ἄφοδον. 88 quædam verborum figuræ paulum figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti; sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet. 89 item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat, hic emendat. etiam in personæ fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset hæc figura: crudelitatis mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud Menandrum Oedipus Thriasius. hæc omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Cæcilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui vivunt, gloria. 90 ut fateor autem verborum quoque figuras posse plures reperiri a quibusdam, ita iis, quæ ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. nam in primis M. Tullius multas in tertio De Oratore libro posuit, quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse; quarum pars est, quæ sententiarum potius quam uerborum sit: ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur ἐναντιότης ), sumpta ex adverso probatio. 91 quædam omnino non sunt figuræ, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter sententia sive finitio; nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema λέξεως putant. verborum autem concinna transgressio, id est hyperbaton, quod Cæcilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos posita. 92 sed mutatio, si ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit horminum, rerum, factorum; quæ si latius fiat, figura non est, si angustius, in ἀντίθετον cadet; si vero hæc appellatio significat ὑπαλλαγήν, satis de ea dictum est. 93 quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν vocat? nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est. 94 προσαπόδοσιν dicit, quæ, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur, ut est apud C. Antonium, sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens; neque competitorem vereor, quod sum Antonius; neque consulem spero, quod est Cicero; 95 aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompeii, præstat enim nemini imperare quam alicui servire; sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est. 96 sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium, sire inde occultas vires et pabula terræ pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium—et totus locus; seu plures calor ille vias,—Seu durat magis. Relationem quid accipi velit, non liquet mihi. 97 nam si ἀνάκλασιν aut ἐπάνοδον dicit, de omnibus locuti sumus. sed quidquid id est, neque hoc neque superiora in Oratore repetit. sola est in eo libro posita pariter inter figuras uerborum exclamatio, quam sententiæ potius puto (adfectus enim est), de ceteris omnibus consentio. 98 adiicit his Cæcilius περίφρασιν, de qua dixi; Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, præterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem. quorum priora alterius generis sunt schemata, sequentia schemata omnino non sunt. 99 item Rutilius præter ea, quæ apud alios quoque sunt, παρομολογίαν, ἀναγκαῖον, ἠθοποιίαν, δικαιολογίαν, πρόλημψιν, χαρακτηρισμόν, βραχυλογίαν, παρασιώπησιν, παῤῥησίαν de quibus idem dico. nam eos quidem auctores, qui nullum prope tinem fecerunt exquirendis nominibus, præteribo, qui etiam, quæ sunt argumentorum, figuris ascripserunt. ego illud de iis etiam, quæ vere sunt, 100 adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positæ, ita ineptissimas esse, cum immodice petantur. sunt qui neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quærere habitum gestumque sine corpore. 101 sed ne eæ quidem, quæ recte fiunt, densandæ sunt nimis; nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet; sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. sed oratio habet rectam quandam velut faciem, quæ ut stupere immobili rigore non debebit, ita sæpius in ea, quam natura dedit, specie continenda est. 102 sciendum vero in primis, quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus; maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura uerborum deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑