Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 4, cap. 3

1 ordine ipso narrationem sequitur confirmatio. Probanda sunt enim quæ propter hoc exposuimus. sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. plerisque moris est prolato rerum ordine protinus utique in aliquem lætum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere. 2 quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressæ illi, qualis sæpius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est, 3 quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. ego autem confiteor, 4 hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quæstionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohæret et sequitur, non si per vim cuneatur et quæ natura iuncta erant distrahit. 5 nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est. erit ergo illi nonnunquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione. 6 quod tamen ita fieri oportebit, si res dubitationem non habebit. alioqui prius est quod obiicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur; difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides. 7 item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas. 8 verum hæc breviter omnia. iudex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiæ cupit. præterea cavendum est, ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis. 9 sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quæstionem præparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam ac poenarias actiones tuebimur. est hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum. Quod liberius hic et vehementius fieri potest, quia iudici nota iam causa est. 10 his igitur velut fomentis, si quid erit asperum, præmolliemus, quo facilius aures iudicum quæ post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint. nihil enim facile persuadetur invitis. 11 quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an æquo sit appositus; proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. ceterum res eadem et post quæstionem perorationis vice fungitur. 12 hanc partem παρέκβασιν vocant Græci, Latini egressum vel egressionem. sed hæ sunt plures, ut dixi, quæ per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum, vel etiam fabulosarum. 13 quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliæ laus, Proserpinæ raptus; pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio, in quam ille divinus orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum. 14 Παρέκβασις est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causæ pertinentis extra ordinem excurrens tractatio. quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent, qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent, si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio. 15 nam quidquid dicitur præter illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio. similia his, quæ non sunt in quæstione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quæ maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis; quæ cum sint argumentis subiecta similium rerum, quia cohærent, egredi non videntur. 16 sed plurima sunt, quæ rebus nihil secum cohærentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, admonetur, placatur, rogatur, laudatur. innumerabilia sunt hæc, quorum alia sic præparata adferimus, quædam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus. 17 unde Ciceroni quoque in prooemio, cum diceret pro Milone, digredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. potest autem paulo longius exire, qui præparat aliquid ante quæstionem et qui finitæ probationi velut commendationem adiicit At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑