Quintilianus, Institutio oratoria
1 ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tanquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas præceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem facilior tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba. 2 qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quæ semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi. 3 propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis, quos alius instituisset, solitum exigere mercedes, quam si rudes traderentur. error tamen est in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant, et bono sane stomacho contenti sunt; 4 quæ quanquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcunque tolerabilis, si eiusmodi præceptores minus docerent non peius; alter ille etiam frequentior, quod eos, qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti, non putant ad minora descendere, idque interim fieri, quia fastidiant præstare hanc inferioribus curam, 5 interim quia omnino non possint. ego porro eum qui nolit in numero præcipientium non habeo, posse autem maxime, si velit, optimum quemque contendo; primum, quod eum, qui eloquentia ceteris præstet, illa quoque, per quæ ad eloquentiam pervenitur, diligentissime percepisse credibile est; 6 deinde, quia plurimum in præcipiendo valet ratio, quæ doctissimo cuique plenissima est; postremo, quia nemo sic in maioribus eminet, ut eum minora deficiant. nisi forte Iovem quidem Phidias optime fecit, illa autem, quæ in ornamentum operis eius accedunt, alius melius elaborasset, aut orator loqui nesciet aut leviores morbos curare non poterit præstantissimus medicus. 7 quid ergo? non est quædam eloquentia maior quam ut eam intellectu consequi puerilis infirmitas possit? ego vero confiteor: sed hunc disertum præceptorem prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit summittentem se ad mensuram discentis; ut velocissimus quoque, si forte iter cum parvulo faciat, det manum et gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes possit. 8 quid ? si plerumque accidit ut faciliora sint ad intelligendum et lucidiora multo, quæ a doctissimo quoque dicuntur? nam et prima est eloquentiæ virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur et plura infirmi minantur. 9 nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocunque alio cacozeliæ genere peccantes certum habeo non virium sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine inflantur et recto itinere lassi plerumque devertunt. erit ergo etiam obscurior, quo quisque deterior. 10 non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quæ facilior esset, erigere; quod a quibusdam sic accipi potest, tanquam hæc, quam nunc tueor, 11 sententia priori diversa sit. id a me procul aberit; namque ea causa vel maxima est, cur optimo cuique præceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent, quod inutile non sit imitari, aut si quid erraverint, statim corrigentur; 12 at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio suo coget. sit ergo tam eloquentia quam moribus præstantissimus, qui ad Phoenicis Homerici exemplum dicere ac facere doceat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
