Quintilianus, Institutio oratoria
1 tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciet. ingenii signum in parvis præcipuum memoria est. eius duplex virtus, facile percipere et fideliter continere. proximum imitatio; nam id quoque est docilis naturæ, sic tamen, ut ea quæ discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est. 2 non dabit mihi spem bonæ indolis, qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur. nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus; alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii quam mali. probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit. 3 hic meus quæ tradentur non difficulter accipiet, quædam etiam interrogabit, sequetur tamen magis quam præcurret. illud ingeniorum velut præcox genus non temere unquam pervenit ad frugem. 4 hi sunt, qui parva facile faciunt et audacia provecti, quidquid illud possunt, statim ostendunt. possunt autem id demum, quod in proximo est; verba continuant, hæc vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt. non multum præstant sed cito. 5 non subest vera vis nec penitus immissis radicibus nititur; ut, quæ summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatæ spicas herbulæ inanibus aristis ante messem flavescunt. placent hæc annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit. 6 hæc cum animadverterit, perspiciat deinceps, quonam modo tractandus sit discentis animus. sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur. quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit. 7 mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria iuvet, qui victus fleat. hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor. 8 danda est tamen omnibus aliqua remissio; non solum quia nulla res est, quæ perferre possit continuum laborem, atque ea quoque, quæ sensu et anima carent, ut servare vim suam possint, velut quiete alterna retenduntur; sed quod studium discendi voluntate, quæ cogi non potest, constat. 9 itaque et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat. 10 nec me offenderit lusus in pueris; est et hoc signum alacritatis; neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectæ circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali ætatibus illis impetu iaceat. 11 modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatæ aut otii consuetudinem nimiæ. sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quæstiunculis æmulantur. 12 mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt; modo nulla videatur ætas tam infirma, quæ non protinus quid rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda, cum simulandi nescia est et præcipientibus facillime cedit. frangas enim citius quam corrigas, quæ in pravum induruerunt. 13 protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer; habendumque in animo semper illud Vergilianum: adeo in teneris consuescere multum est. Cædi vero discentes, quamlibet et receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim. primum , quia deforme atque servile est et certe, 14 (quod convenit, si ætatem mutes), iniuria est; deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quæque mancipia durabitur: postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit. 15 nunc fere negligentia pædagogorum sic emendari videtur, ut pueri non facere, quæ recta sunt, cogantur sed cur non fecerint puniantur. denique cum parvulum verberibus coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt? 16 adde , quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiæ futura sæpe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et tædium dictat. 17 iam si minor in eligendis custodum vel præceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quæ probra nefandi homines isto cædendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus. non morabor in parte hac; nimium est quod intelligitur. quare hoc dixisse satis est; in ætatem infirmam et iniuriæ obnoxiam nemini debet nimium licere. 18 nunc quibus instituendus sit artibus, qui sic formabitur, ut fieri possit orator, et quæ in quaque ætate inchoanda, dicere ingrediar.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
