Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 2, cap. 21

1 materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem, qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. quæ si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil hæc sine rerum substantia faciunt. 2 quidam argumenta persuasibilia; quæ et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. quidam civiles quæstiones; quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim hæc materia rhetorices sed non sola. 3 quidam , quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam vocant. alii , quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleræque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν. 4 ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quæcunque ei ad dicendum subiectæ erunt. nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiæ videtur, non in verbis esse materiam sed in rebus. et in Phædro palam, non in iudiciis modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat. 5 quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. et Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res, quæ subiectæ sint ei, sed certas demum putat esse subiectas. alio vero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem verbis: quanquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quæcunque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur. 6 atque adhuc alibi: vero enim oratori, quæ sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quæsita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent. 7 hanc autem, quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem vocaverunt, quod in omni materia diceret, cum quibus mihi minima pugna est. 8 nam de omni materia dicere eam fatentur; propriam habere materiam, quia multiplicem habeat, negant. sed neque infinita est, etiamsi est multiplex; et aliæ quoque artes minores habent multiplicem materiam, velut architectonice, namque ea in omnibus, quæ sunt ædificio utilia, versatur, et cælatura, quæ auro, argento, ære, ferro opera efficit. 9 nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas præter ea quæ supra dixi complectitur. 10 neque protinus non est materia rhetorices, si in eadem versatur et alius. nam si quæram, quæ sit materia statuarii, dicetur æs; si quæram quæ sit excusoris, id est fabricæ eius quam Græci χαλκευτικήν vocant, similiter æs esse respondeant. atqui plurimum statuis differunt vasa. 11 nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palæstrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis. 12 quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiæ officium esse dicunt, non obstat. nam cum philosophum dicunt, hoc accipi volunt virum bonum. quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia versari mirer? 13 cum præsertim primo libro iam ostenderim, philosophos omissam hanc ab oratoribus partem occupasse, quæ rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra materia versentur. denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuæ quoque materia videatur? 14 solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur artium peritus erit orator, si de omnibus ei dicendum est. possem hic Ciceronis respondere verbis, apud quem hoc invenio: mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus; sed mihi satis est eius esse oratorem rei de qua dicet non inscium. 15 neque enim omnes causas novit, et debet posse de omnibus dicere. de quibus ergo dicet? de quibus didicit. similiter de artibus quoque, de quibus dicendum erit, interim discet; et de quibus didicerit dicet. 16 quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice musicus? si nesciat orator, quid sit, de quo quæratur, plane melius. nam et litigator rusticus illitteratusque de causa sua melius, quam orator, qui nesciet quid in lite sit; sed accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore melius orator quam ipse qui docuerit. 17 verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desideraverit, dicet. non quidem erit orator, sed faciet illud quasi orator, sicut cum vulnus imperitus deligabit, non erit medicus, sed faciet ut medicus. 18 an huiusmodi res neque in laudem neque in deliberationem neque in iudicium veniunt? ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non debuit sententiam dicere orator? atqui opus erat ratione architectorum. 19 livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint, non tractat orator? at est id ex ratione medicinæ. circa mensuras et numeros non versabitur? dicamus has geometriæ esse partes. equidem omnia fere credo posse casu aliquo venire in officium oratoris; quod si non accidet, non erunt ei subiecta. 20 ita sic quoque recte diximus, materiam rhetorices esse omnes res ad dicendum ei subiectas; quod quidem probat etiam sermo communis. nam cum aliquid, de quo dicamus, accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam præfatione testamur. 21 Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus rebus putavit esse dicendum, ut se in auditoriis interrogari pateretur, qua quisque de re vellet. Hermagoras quoque, dicendo materiam esse in causa et in quæstionibus, omnes res subiectas erat complexus. 22 sed quæstiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc quoque adiuvamur. nihil est enim, quod non in causam aut quæstionem cadat. 23 Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, pæne et ipse oratori subiecit omnia; nihil enim non in hæc cadit. 24 quæsitum a paucissimis et de instrumento est. instrumentum voco, sine quo formari materia in id quod velimus effici opus non possit. verum hoc ego non artem credo egere sed artifice. neque enim scientia desiderat instrumentum, quæ potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut cælator cælum et pictor penicilla. itaque hæc in eum locum, quo de oratore dicturi sumus, differamus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑