Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 2, cap. 20

1 illa quæstio est maior, ex mediis artibus, quæ neque laudari per se nec vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, virtus. 2 equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quæ ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus. nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo, qui facultatem dicendi ad hominum perniciem converterint. 3 ματαιοτεχνία quoque est quædam, id est supervacua artis imitatio, quæ nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem præmium fuit illo opere dignissimum. 4 his ego comparandos existimo, qui in declamationibus, quas esse veritati dissimillimas volunt, ætatem multo studio ac labore consumunt. verum hæc, quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quæ bono viro convenit quæque est vere rhetorice, virtus erit. 5 quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi vero etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse perspicuum. ab illis hæc dicuntur. si consonare sibi in faciendis ac non faciendis virtus est, quæ pars eius prudentia vocatur, eadem in dicendis ac non dicendis erit. 6 et si virtutes sunt, ad quas nobis etiam ante quam doceremur initia quædam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos, ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte, tamen ut inessent quædam (ut dixi) semina eius facultatis, manifestum est. 7 non eadem autem natura est iis artibus, quæ a virtute sunt remotæ. itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quæ rhetorice dicitur, altera concisa, quæ dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressæ in pugnum manus, illam explicatæ diceret similem), etiam disputatrix virtus erit. adeo de hac, quæ speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur. sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus volo. 8 nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut in suadendo nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis, si iustitiæ sit ignarus? quid ? non fortitudinem postulat res eadem, cum sæpe contra turbulentas populi minas, sæpe cum periculosa potentium offensa, nonnunquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit; ut, si virtus non est, ne perfecta quidem esse possit oratio. 9 quodsi ea in quoque animalium est virtus, qua præstat cetera vel pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione virtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus: est enim eloquentia una quædam de summis virtutibus, et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis, tum aliis etiam locis virtutem eam appellet? 10 at prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum. nam et latro pugnabit acriter, virtus tamen erit fortitudo; et tormenta sine gemitu feret malus servus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. multa fiunt eadem sed aliter. sufficiant igitur hæc, quia de utilitate supra tractavimus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑